t.:^^M^

SCRIPTORUM CLASSICORUM

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

OXONII

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

LONDINI ET NOVI EBORACI APUD HENRICUM FROWDE

CORNELII TACITI

OPERA MINORA

RECOGNOVIT BREVIQUE ADNOTATIONE CRITICA INSTRUXIT

HENRICUS FURNEAUX

COLL. C.C. OLIM SOCIUS

OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

OXONII

Excudebat Horatius Hart Typographus academicus

Pfl ^706

h

GERMANIA

PRAEFATIO

In constituendo huiusce libelli textu a plerisque editori- bus hi quattuor codices adhibiti sunt, quorum varietates notabihores ex ampHore Muellenhoffii apparatu critico de- prompsimus :

A (Muellenhoffii et Halmii B) Vaticanus, 1862.

B (Muellenhoffii et Halmii d) Leidensis sive Perizonianus.

c (Muellenhoffii et Halmii c) Farnesianus sive NeapoH-

tanus. D (Muellenhoffii et Halmii C) Vaticanus, 15 18.

Hi omnes Germaniam, Dialogum, et fragmentum Suetonii de viris illustribus continent, C etiam sex posteriores AnnaHum Hbros et Historias, D aHa quaedam opuscula. Leidensis nomen et auctoritatem loviani Pontani (1426- 1503) praefert, e cuius exemplari deperdito descriptus est. Ipse Pontani codex et A ad archetypum deperditum nomine X designatum referuntur, ita tamen ut A sincerum archetypi textum exprimere videatur, quem in B sive ipse Pontanus sive apographi scriptor in pluribus locis immutavit. CetZ> ad archetypum deperditum Freferuntur, ita tamen ut uter-

PRAEFATIO

que correctiones e codicibus X generis ortas haud raro admiserit. Denique ipse ^ et Fdescripti fuisse iudicantur e vetusto quodam codice quem sive (ut a Pontano traditum est) Henochus Asculanus, sive (ut recentiores quidam critici existimaverunt ') ignotus aliquis e Germania in Italiam circa a. d. 1457 attulit.

Alfredus Holder, in textu huius libelli constituendo (1878), tribus Germanicis codicibus magna ex parte usus est, scilicet Hummeliano (nunc, ut videtur, deperdito, sed ex collationibus Hummelii, Longolii, Sellingii aliquatenus restituendo), Monacensi, Stutgartensi : quorum primo etiam Aemilius Bahrens, tertio nuperrime lohannes Holub'^, magnam auctoritatem tribuerunt. Sed ex uberrima Ricardi Wuenschii disputatione ^ de his tribus et Vindobonensi 711 (cum Hummeliano artiore quadam adfinitate conexo) coUi- gitur hos omnes sive ex deterioribus Y generis codicibus sive ex mixta quadam stirpe ortos et ad textum stabilien- dum parvi aestimandos esse : itaque non nisi insigniores eorum varietates (litteris H. M. S. V. notatas), praesertim Hummeliani in quibusdam propriis Germanicae linguae nominibus (cf c. i ; 28) citavimus. Idem dicendum est de Vaticano 4498 (A), de quo etiam in praefatione ad Agrico- lam scripsimus.

De aliis quibusdam parum cognitis, sive a Massmanno olim (1847) adhibitis, sive recentius repertis, consulendi

* Contra Voigtii aliorumque de hac re dubitationes nuperrime dis- putavit M. Lehnerdt (Hermes xxxiii, 1898, pp. 499-505).

' Progr. Weidenau, 1892-1894.

^ De Taciti Germaniae codicibus Germanicis, Dissertatio Inaugu- ralis, Marpurgi Cattorum, 1893.

PRAEFATIO

sunt idem Wuenschius (Hermes xxxii, 1897, pp. 42-59) et R. Reitzenstein (Philologus Ivii, 1898, pp. 307-317).

E permultis virorum doctorum coniecturis paucas tantum et insigniores sive in textum admittere sive in adnotatione critica coUigere potuimus.

Scribebam Oxonii ntense Octobri, a. 1899.

SIGLA

CODICES, ut supra indicati A Vaticanus 1862 B Leidensis C Neapolitanus D Vaticanus 15 18 H Hummelianus M Monacensis S Stutgartensis V Vindobonensis 711 A Vaticanus 4498

Correctiones eorundem : A"^, B^, &c. cett. ceteri codices

Editores : Put. Franciscus Puteolanus, circ. a. 1475, 1497 Rhen. Beatus Rhenanus, a. 15 19, 1533 Lips, lustus Lipsius, a. 1 574-1600

CORNELII TACITI GERMANIA

Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno i et Danuvio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur : cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum inmensa spatia complectens, nuper cognitis 5 quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice 2 ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito montis 3 Abnobae iugo eftusus pluris populos adit, donec in Ponticum

10 mare sex meatibus erumpat : septimum os paludibus hauritur.

Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum 2 gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et

15 inmensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum 2 horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta

TiTULUS. Cornelii (C. Cornelii CD) Taciti de origine et situ Germanorum (Germaniae C) liber .^CZ>: Cornelii Taciti de origine situ moribus ac populis Germanorum liber B

I Raetisque Cellarius: raetiisque (ret-, rhet-) codd. 2 danubio

ABC 6 Reticarum A : rheticarum B 8 danubius AB

9 Abnobae Rhen. : abnobe H\ arnobae w/ arbonae cett.

1* 1

CORNELII TACITI

Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit ?

3 Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra editum et filium Mannum originem gentis conditoresque. 5 Manno tris filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones

4 vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, pluris deo ortos plurisque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos

5 Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum 10 Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint : ita nationis nomen, non gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani 15 vocarentur.

3 Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso 20 cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.

a adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu

3 intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo 25 illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adiisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatum-

3 si] om. B : sibi H 4 tuistonem B^D : tuisconem SH^ :

uistonem H : tristonem A 5 conditoresque Rhen. : conditoris-

({weABC: conditoremque // 7 ingeuones .<45Z) hermiones

ABD isteuones D 9 sueuos codd. 10 uandalios B :

uandalos H 12 ac] ut B 14 ut] cum Novdk 15

etiam] et DH 19 baritum C5"K* : barritum Bmmbach aa

vocis . . . videtur Rhen. : uoces . . . uidentur codd. 37 asti-

burgium B 98 hodie CD incolatur H

GERMANIA

que * * ; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monu- mentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque 4 5 confirmare argumentis neque refellere in animo est : ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem.

Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos 4 nullis [aliis] aliarum nationum conubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur.

10 unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto homi- 2 num numero, idem omnibus : truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida: laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim 3 aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove

15 adsueverunt.

Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen 5 aut silvis horrida aut paludibus foeda, umidior qua Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicitj satis ferax, frugiferarum arborum inpatiens, pecorum fecunda, sed

20 plerumque inprocera. ne armentis quidem suus honor aut 2 gloria frontis : numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. argentum et aurum propitiine an irati di negave- 3 rint dubito, nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere : quis enim scrutatus est ?

25 possessione et usu haud perinde adficiuntur. est videre 4 apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argen- tum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae

30 adgnoscunt atque eligunt : interiores simplicius et antiquius

I lacunam notant B (marg.) H: acrKi-nvpyiov ins. ACD 7

opinioni Meiser 8 aliis secl. Lips. 10 tamquam A^CD

II ccrnW ABH 15 assuerunt ^5 22 propitii CZ> 25 proinde A^^CD

CORNELII TACITI

5 permutatione mercium utuntur. pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia mercantibus. 5

6 Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum coUigitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur : hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio

2 poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem lo scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in inmensum vibrant, nudi aut sagulo leves. nuUa cultus iactatio ; scuta tantum lectissimis

3 coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed 15 nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo

4 posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuven- 20

5 tute delectos ante aciem locant. definitur et numerus : centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter. suos vo- cantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor

6 est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora 25 suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas; multique superstites bellorum in- famiam laqueo finierunt.

7 Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regi- 30

14 distinguuntur H '. distingunt cett. 15 galea Rhen. {aitn

duobus codd. dett.) : galeae cett.: galea est Miitzell 17 dextros

{vel sinistros) MkhacUs coniuncto AW^: cuncto cett. 18

existimanti CD 23 quod] quidem AB 26 etiam] et D

GERMANIA

bus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere neque 2 vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, 5 non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo impe- rante, quem adesse bellantibus credunt. effigiesque et signa 3 quaedam detracta lucis in proelium ferunt ; quodque prae- cipuum fortitudinis incitamentum est, non "casus nec for- tuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et

10 propinquitates ; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctis- 4 simi testes, hi maximi laudatores : ad matres, ad coniuges vulnera ferunt ; nec illae numerare et exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

15 Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et la- 8 bantis a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe inpatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides

20 puellae quoque nobiles imperantur. inesse quin etiam 2 sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum aspernantur aut responsa neglegunt. vidimus sub divo 3 Vespasiano Velaedam diu apud plerosque numinis loco habitam ; sed et olim Albrunam et compluris alias venerati

25 sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.

Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus 9 humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac Martem concessis animalibus placant. pars Sueborum et 2 Isidi sacrificat : unde causa et origo peregrino sacro parum

30 comperi nisi quod signum ipsum in modum Hburnae figura-

1 aut] ac DS et] etiam AB a agunt D 9 familiae

aut AB II auditur Nipperdey 13 enumerare B et]

aut AB 23 ueledam AC: ualedam D: uoledam B 24

Albrunam Wackemagel : albriniam A^B^O : auriniam ABD : fluriniam C 28 Martem c. a. placant et Herculem AB

CORNELII TACITI

3 tum docet advectam religionem. ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem ad- simulare ex magnitudine caelestium arbitrantur : lucos ac nemora consecrant deorumque nominibus appellant secre- tum illud, quod sola reverentia vident. 5

ip Auspicia sortesque ut qui maxime observant : sortium consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super

2 candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse lo pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam

3 interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eun- dem diem consultatio ; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium 15 voces volatusque interrogare : proprium gentis equorum

4 quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nuUo mortali opere contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus ob- 20

5 servant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes ; se enim ministros deorum, illos conscios putant. est et alia ob- servatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explo-

6 rant. eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo 25 modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt : victoria huius vel illius pro praeiudicio accipitur.

II De minoribus rebus principes consultant, de maioribus

omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem 30 2 arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi

10 consultetur i/a/w ; consuletur codd. 22 sed D-. om. cett.

apud sacerdotes ; se] sacerdotes Wolfflin 23 istos AB^ 24

explorantur B : exploratur AB^ 31 practractentur CD^V: per-

tractentur cett.

I

GERMANIA

quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut incohatur luna aut impletur ; nam agendis rebus hoc auspi- catissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt :

5 nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod 3 non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum 4 et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, 5

10 prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu 6 aspernantur ; sin placuit, frameas concutiunt : honoratissi- mum adsensus genus est armis laudare.

15 Licet apud concilium accusare quoque et discrimen 12 capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto. prodi- tores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et inbellis et corpore infamis caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera 2

20 ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et levioribus delictis pro modo poena : equorum pecorumque numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati, pars ipsi qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur. eliguntur in isdem conciliis et principes, qui iura per pagos 3

25 vicosque reddunt ; centeni singulis ex plebe comites con- silium simul et auctoritas adsunt.

Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati 13 agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel

30 principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant : haec apud illos toga, hic primus iuventae

7 turba /. F. Gtvnovius

8 tamen AB

21 poena

Acidalius: poenarum codd.

23 uindicauit AB^

29 cum

AB^C' 30 propinquus C

CORNELII TACITI

honosj ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae.

2 insignis nobilitas aut magna patrum merita principis digna- tionem etiam adulescentulis adsignant : ceteris robustioribus ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites

3 adspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio 5 eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum,

4 cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires, magno semper electorum iuvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente 10 cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expe- tuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.

14 Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe 15

2 comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi suo ex acie recessisse : illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est : principes pro victoria pugnant, comites pro principe. 20

3 si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, pleri- que nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum

4 non nisi vi belloque tueare : exigunt enim a principis sui 25 liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victri- cemque frameam ; nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia muni-

5 ficentiae per bella et raptus. nec arare terram aut exspec- tare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et 30 vulnera mereri. pigrum quin immo et iners videtur sudore adquirere quod possis sanguine parare.

3 dignitatem AB 3 ceteri Lips. 8 haec vires B^D

19 eius om. B 25 tuentur AB a add. Acidalius

GERMANIA

Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus 15 per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmis- 5 simo cuique ex familia : ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem. mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel 2 armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum 3

10 gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magna arma, phalerae torquesque; iam et pecuniam accipere docuimus.

NuUas Germanorum populis urbes habitari satis notum 16 est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti

15 ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos 2 locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. ne 3 caementorum quidem apud illos aut tegularum usus : materia

20 ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splen- dente, ut picturam ac liniamenta colorum imitetur. solent 4 et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia

25 rigorem frigorum eius modi locis molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.

Tegim.en omnibus sagum fibula aut, si desit, spina con- 17

30 sertum : cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt. locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante,

3 et om. D 16 longant A^B^ 22 lineamenta AD imiten-

tur C 24 hiemis Reifferscheid : hiemi codd. 25 loci Acidalius

26 autem secL Muretus 29 tegumen codd.

CORNELII TACITI

sicut Sarmatae ac Parthl, sed stricta et singulos artus expri-

2 mente. gerunt et ferarum pellis, proximi ripae neglegenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibus- que beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare 5

3 gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non ex- tendunt, nudae bracchia ac lacertos ; sed et proxima pars

4 pectoris patet. quamquam severa illic matrimonia, nec 10 ullam morum partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admo- dum paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.

18 Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. inter- 15 sunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum

2 framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque in vicem ipsa armorum aliquld vifo adfert : hoc maximum 20 vinculum, haec arcana sacra, hos coniugalis deos arbitran-

3 tur. ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque : hoc iuncti 25

4 boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic vivendum, sic pereundum : accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes referantur.

19 Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum inle-3<> cebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. litte-

2 ferunt AB^ 13 ob libidinem D pluribus Halm

16 et] ac B 33 incipientibus B 27 pariendum ACH 28

reddant D rursus quae CD

GERMANIA

rarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. paucissima 2 in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa : abscisis crinibus nudatam coram pro- pinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere 5 agit ; publicatae enim pudicitiae nulla venia : non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim 3 illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel

10 transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum 4 corpus unamque vitam, ne uUa cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex 5 adgnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores

15 valent quam alibi bonae leges.

In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec 20 corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater uberibus aUt, nec ancillis aut nutricibus delegantur. domi- 2 num ac servum nullis educationis deliciis dignoscas : inter

30 eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, virtus adgnoscat. sera iuvenum venus, eoque 3 inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem iuventa, similis proceritas : pares vaUdaeque miscentur, ac robora parentum Uberi referunt. sororum fiUis idem apud 4

35 avunculum qui ad patrem honor. quidam sanctiorem artio- remque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui 5 cuique Uberi, et nuUum testamentum. si Uberi non sunt,

Soproximus gradus in possessione fratres, patrui, avuncuU.

3 abscisis MSV: adscisis (acc-) cett. 5 enimvero Madvigi

etiam Lips. : enim secl. Nipperdey 6 invenit CD 18 aut]

ac CD 25 ad] apud B 27 et animum H^M : et in animum

cett. : etiam animum Holder

CORNELII TACITI

quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, tanto gratiosior senectus ; nec ulla orbitatis pretia.

21 Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est ; nec inplacabiles durant : luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero 5 recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publi- cum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.

2 Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui 10 modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes ; proximam

3 domum non invitati adeunt. nec interest : pari humanitate accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent 15 muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur. [victus inter hospites comis.]

22 Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. lauti cibum capiunt : separatae singulis sedes et 20 sua cuique mensa. tum ad negotia nec minus saepe ad

2 convivia procedunt armati. diem noctemque continuare potando nulli probrum. crebrae, ut inter vinolentos, rixae raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.

3 sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis 25 adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplicis cogitationes pateat animus

4 aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida

I quanto Halm : tanto AD : quo B (in rasum) CH 2 gratior A^H 3 seu . . . propinqui om. D 8 aliqua AB 14 poposcerunt

A : poposceris B^ 17 communis Longolius : vinclum inter

hospites comitas Lachmann : victus . . . comis secl, Bleterius 18 e] enim AB . 25 sed et] sed CD

GERMANIA

aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci ; ergo detecta et nuda omnium mens. postera die retractatur, et salva utriusque temporis ratio est: deliberant, dum fingere ne- sciunt, constituunt, dum errare non possunt. 5 Potui umor ex hordeo aut frumento, in quandam similitu- 23 dinem vini corruptus : proximi ripae et vinum mercantur. cibi simpHces, agrestia poma, recens fera aut lac concretum : sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. adversus sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati sugge- 2

10 rendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.

Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. 24 nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem paravit, 2

15 ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem : quam- vis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium. aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi 3 perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant.

20 victus voluntariam servitutem adit : quamvis iuvenior, 4 quamvis robustior, adligari se ac venire patitur. ea est in re prava pervicacia; ipsi fidem vocant. servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.

25 Ceteris servis non in nostrum morem discriptis per 25 familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret : cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. verberare servum 2

30 ac vinculis et opere coercere rarum : occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi

I ad hec A : adhec B loci A^B^H 14 excitatio CD

parat D 15 mercede D 16 spectantium B : expectantium

cetf. 18 defecerint 5 25 discriptis Retffersc/md : descriptis codd. 28 et] ut AB'

CORNELII TACITI

3 quod inpune est. liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et super ingenuos et super nobilis ascendunt : apud ceteros inpares libertini libertatis argumentum sunt. 5

26 Faenus agitare et in usuras extendere ignotum ; ideoque magis servatur quam si vetitum esset. agri pro numero culto- rum ab universis vicis occupantur, quos mox inter se secun- dum dignationem partiuntur ; facilitatem partiendi camporum

2 spatia praestant. arva per annos mutant, et superest ager. 10 nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore con- tendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos

3 rigent : sola terrae seges imperatur. unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species : hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde 15 nomen ac bona ignorantur.

27 Funerum nulla ambitio : id solum observatur ut corpora

2 clarorum virorum certis lignis crementur. struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant : sua cuique arma, quo- rundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit : 20 monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur. lamenta ac lacrimas cito, dolorem

et tristitiam tarde ponunt. feminis lugere honestum est, viris meminisse.

3 Haec in commune de omnium Germanorum origine ac 25 moribus accepimus : nunc singularum gentium instituta ritusque, quatenus diiferant, quae nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.

I liberti . . . arg^mentum sunt, in AB hic omissa, in fine capitis a6 insemntur: eadem verba {pmissis per incuriam et supcr ingenuos) B' hic etiam in inferiore margine hahet^ cum adnotatione in hoc loco potius 8 vicis JVaits, cum codice {ut traditur) Bamhergensi, qui

nunc latet vel deperditus est : uices CDMSV'. in uices A : inuicem B : \ices secl. Nalm 10 praebent -^^5C// 11 laborare .^'^^'O

12 ut hortos AB^CH 17 observant B 27 quaeque Halm :

quae . . . commigraverint sed. Reifferscheid

GERMANIA

Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum 28 divus lulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos : quantulum enim amnis obstabat quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permuta- 5 retque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia divisas ? igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et 2 Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. manet adhuc Boiohaemi nomen significat- que loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.

10 sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis [Germanorum 3 natione] an Osi ab Araviscis in Germaniam commigra- verint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et 4

15 Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambi- tiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitu- dine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, Nemetes. ne Ubii quidem, quarnquam Romana colonia 5

20 esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam coUocati, ut arcerent, non ut custodirentur.

Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non 29

25 multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat- torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. manet 2 honos et antiquae societatis insigne ; nam nec tributis con- temnuntur nec publicanus atterit ; exempti oneribus et

6 hircyniam AB^ : hercyniam B^ : hercinam CD 7 utra-

que om. B 8 Boiohaemi Brambach : boiemi (boih-, boh-)

codd. signatque BCH 10 ab osis B^: a boiis, abois cett.

Germanorum natione secl. Passow 15 neruii H et Rhen. : neruli

heruli H^ cett. 19 ne Ubii Gruter: ubii B {margo) H: nubii /f

cett, 24 batavii ACD 25 cattorum {et sic ubique) B

CORNELII TACITI

collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut

3 tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio et Mattiacorum gens ; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animo- 5 que nobiscum agunt? cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.

4 Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui decumates agros exercent : levissimus quisque Gallorum et inopia 10 audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.

30 Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusisac palustribus locis ut ceterae civitates in quas 15 Germania patescit : durant siquidem colles, paulatim rare- scunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul

2 atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos, rationis ac sollertiae : praeponere electos, audire praepositos, 20 nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, dis- ponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae discipHnae concessam, plus reponere in duce quam in

3 exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferra- 25 mentis quoque et copiis onerant : alios ad proelium ire videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere : velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est. 3o

31 Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata

8 numerauerimus D 9 decumathes ACH 14 incohatur

A 16 durans B^ 18 atque] ac AB^ 23 Rpmanae]

ratione B^C 27 raro D 31 rara A^C

GERMANIA

cuiusque audentla apud Chattos in consensum vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habi- tum. super sanguinem et spolia revelant frontem, seque 2 5 tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac parentibus ferunt : ignavis et inbellibus manet squalor. fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum 3 id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque 4

locanent insignes et hostibus simul suisque monstrati. omnium penes hos initia pugnarum ; haec prima semper acies, visu nova: nam ne in pace quidem cultu mitiore mansuescunt. nuUi domus aut ager aut aliqua cura : prout 5 ad quemque venere, aluntur, prodigi aHeni, contemptores

15 sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti inpares faciat.

Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique 32 terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt. Tencteri 2 super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte

20 praecellunt ; nec maior apud Chattos peditum laus quam Tencteris equitum. sic instituere maiores : posteri imitan- 3 tur. hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio : perseve- rant senes. inter familiam et penates et iura successionum 4 equi traduntur : excipit filius, non ut cetera, maximus natu

25 sed prout ferox bello et melior.

luxta Tencteros Bructeri olim occurrebant : nunc Cha- 33 mavos et Angrivarios inmigrasse narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu super- biae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga

30 nos deorum ; nam ne spectaculo quidem proelii invidere. super sexaginta milia non armis teUsque Romanis, sed, 2 quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt.

5 noscendi A^BD 9 absolverit B^ 12 uultu AB a6

chamanos B^ 27 angrinarios B^ : anguinarios D

2*

CORNELII TACITI

maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium dis- cordiam.

34 Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii 5 claudunt aliaeque gentes haud perinde memoratae, a fronte Frisii excipiunt. maioribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium. utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque inmensos insuper lacus et

a Romanis classibus navigatos. ipsum quin etiam Oceanum 10 illa temptavimus : et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quidquid ubique

3 magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. mox nemo temptavit, 15 sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere quam scire.

35 Hactenus in occidentem Germaniam novimus; in sep- tentrionem ingenti flexu redit. ac primo statim Chaucorum gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, 20 omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec

2 in Chattos usque sinuetur. tam inmensum terrarum spatium non tenent tantum Chauci sed et implent, populus inter Germanos nobilissimus quique magnitudinem suam

3 malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine inpotentia, quieti 25 secretique nuUa provocant bella, nullis raptibus aut latro-

4 ciniis populantur. id praecipuum virtutis ac virium argu- mentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias adsequuntur ; prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat

2 urgentibus iam AB : in urgentibus CD 5 Dulgubnii lac.

Grimm : dulgibini, dulgitubini, &c. codd. chasuarii HMS : thasuarii, tasuarii, chasudrii, occasuarii cett. 7 frisi CH : frisis AB^CH

12 quicquid codd. 13 consueuimus H 19 recedit Heraeus

20 frisis codd. 21 obtendere CZ>A 22 nam AB^ terrarum

om. D 23 et om. Vat. 2964 et Arminensis 24 suam om. D

25 maluit A : malint B 27 ac] et B

GERMANIA

[exercitus], plurimum virorum equorumque; et quiescen^ tibus eadem fama.

In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac 36 marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt : idque iucun- 5 dius quam tutius fuit, quia inter inpotentes et validos falso quiescas; ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc 2 inertes ac stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, con- 3

10 termina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in secundis minores fuissent.

Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, 37 parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum

15 ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum 2 annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma CaeciHo Metello ac Papirio Carbone consulibus. ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum com-

20 putemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur : tam diu Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in 3 vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere : quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim 4

25 aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit ? at Germani 5 Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Gnaeoque Mallio fusis vel captis quinque simul consularis exercitus populo Romano, Varum trisque cum eo legiones

I exercitus secl. Walch : exercitui Heraeus 6 nomina Put. :

nomine codd. : nomina superiori Heinsius 9 tacti ABD fusi

AB^ 12 situm B 15 ambitum A^CD 18 ac] et AB

25 et ipse HMV : et ipso et ipse ABCD 28 Gnaeoque Halnt :

marco quoque {vel -que) codd, malio M : manlio cett. 29

populo ro B- : populi romani cett.

CORNELII TACITI

etiam Caesari abstulerunt ; nec inpune C. Marius in Italia, divus lulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt : mox ingentes Gai Caesaris 6 minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legio- 5 num hibernis etiam Gallias adfectavere; ac rursus inde pulsi proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.

38 Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumve gens ; maiorem enim Germaniae 10 partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque

2 discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere : sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur ; in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod 15 saepe accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium :

3 apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum t retro sequuntur, ac saepe in ipso vertice religant; principes et

4 ornatiorem habent. ea cura formae, sed innoxia ; neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et ter- 20 rorem adituri bella comptius hostium oculis ornantur.

39 Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones

2 memorant ; fides antiquitatis religione firmatur. stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram omnes eiusdem sanguinis populi legationibus coeunt 25 caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda

3 primordia. est et alia luco reverentia : nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se

6 ac rursus pulsi inde (nam A-C) proximis AC : ac et expulsi rursus inde proximis D : ac rursus inde pulsi in proximis B 9

sueuis codd. 12 quam {corr. quamuis) B 13 obligare H

17 retorquent Madvig: retrosum agunt Haupt 18 in ipso A^^B :

in solo AB^ : in ipso solo CDH religant HM: TeWg&ixxr AB: ligant CD 19 \nnox\Si Muretus: innoxie co</</. 21 comptius Z,ac/i-

fnartn : compti ut (et C) codd. armantur.<4'S'(? 22 vetustissimos

se ABD semnones OH^S^ : semones, senones, sennones cett.

GERMANIA

ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum : per humum evolvuntur. eoque omnis superstitio 4 respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subiecta atque parentia. adicit auctoritatem 5 fortuna Semnonum : centum pagi iis habitantur, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.

Contra Langobardos paucitas nobilitat : plurimis ac 40 valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed proeliis ac periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et

10 Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur. nec quicquam 2 notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum

15 nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum ; attingere uni sacerdoti concessum. is adesse penetraH 3 deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum vene- ratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma 4

20 sumunt ; clausum omne ferrum ; pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. mox ve- 5 hiculum et vestes et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. servi ministrant, quos statim idem lacus

25 haurit. arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud quod tantum perituri vident.

Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae 41 porrigitur : propior, ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danuvium sequar, Hermundurorum civitas, fida Ro-

30 manis ; eoque solis Germanorum non in ripa commercium,

1 est om. D 5 pagi iis Brotier; pagis codd, 7 langobardos

H'^: largobardos (logo-, longo-) cett. 9 ac] et CD reudigni

CHMS^V: veusdigni, reusdigni, reudigi cett. 10 suarines AB^CD

II nurtones B: nuitones Z)' 12 herthum //^ : neithum ^B^

15 eo Rhen. : ea codd. 21 nota] inmota Frendenherg

CORNELII TACITI

sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae 3 colonia. passim et sine custode transeunt ; et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus. in Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim ; 5 nunc tantum auditur.

42 luxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et Quadi agunt. praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta. nec Naristi Quadive degenerant. eaque Germaniae velut frons 10

2 est, quatenus Danuvio praecingitur. Marcomanis Quadis- que usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana. raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus 15 valent.

43 Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri ser- mone cultuque Suebos referunt : Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod ao

2 tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem' Quadi ut alienigenis imponunt : Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca cam- pestrium, ceterum saltus et vertices montium iugumque

3 insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum 25 montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lygiorum nomen in pluris civitates diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helve-

2 passim sine AB 7 maristi D : narisci B^ : Varisti Muellenhoff marcomanni B^ 9 boiis BMS : bois cett. parata AB

II praecingitur Tagmann : peragitur (percigitur Vat. 2964) codd. 13 marabodui A : marbodui C 17 gotini et inf. gotinos codd.

burii CD 22 gotini AB 24 iugumque secL Acvdalms a']

lygiorum A^: legiorum (lig-, leug-) cett. 28 helvetonas A^ :

eluhcconas D: Helvaeonas Muellenhoff

GERMANIA

conas, Manimos, Elisios, Nahanarvalos. apud Nahanarvalos 4 antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muHebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. 5 nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium ; 5 ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii 6 super vires, quibus enumeratos paulo ante populos ante- cedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur : nigra scuta, tincta corpora ; atras ad proelia noctes legunt

10 ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum adspectum ; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.

Trans Lygios Gotones regnantur, paulo iam adductius 44 quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra

15 Ubertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii ; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium.

Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros a armaque classibus valent. forma navium eo differt quod

20 utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt : solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus 3 honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non

25 precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, 4 in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt : enimvero neque nobi- lem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis prae-

30 ponere regia utilitas est.

I elisios B: helisios helysios ceii. naharualos A^BH 4

aleis B 6 arii S^ : alii ceit. 13 legios B gothones codd.

regnantur CA : regnant ceii. 15 lemonii B^H 18 ipse A :

ipsae B 21 ministrant Lips. : ministrantur codd. 24 non]

nec CDA 27 otiosae Colerus : otiosa (oci-) codd.

CORNELII TACITI

45 Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope inmotum, quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod ex- tremus cadentis iam solis fulgor in ortum edurat adeo clarus ut sidera hebetet ; sonum insuper emergentis audiri formas- que equorum et radios capitis adspici persuasio adicit. 5

2 illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.

3 matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas aprorum gestant : id pro armis omnique tutela securum lo deae cultorem etiam inter hostis praestat. rarus ferri,

4 frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patien- tius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glaesum

5 vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae 15 natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum comper- tumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo usu : rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes

6 accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia 20 terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata umore mox durescente materia

7 clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa 25 atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempesta-

8 tum in adversa litora exundant. si naturam sucini admoto igni temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem ; mox ut in picem resinamve lentescit.

I suiones B 3 ortus CDA 4 emergentis om. D 5

que offt. CD equorum ntarg. Vat. Urb. 655 et Colems : deorum, eorum^ cett. 7 estiorum BH 10 omnique TtinceHsis et Lips. :

omniumque cctt. : hominumque Uflich 14 glaesum Muellenhoff'.

glesum codd. 16 gignit CD 24 sudant AB 25 quae

vicini] quia sucina coni, Hofmann 27 exsudant C: cxudantZ? 38 igni BC : igne cett.

GERMANIA

Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes 9 uno diflferunt, quod femina dominatur : in tantum non modo a libertate sed etiam a servitute degenerant.

Hic Suebiae finis. Peucinorum Venedorumque et Fen- 46

5 norum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito, quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium ac torpor : ora procerum conubiis mixtis nonnihil in Sarma- tarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus 3

10 traxerunt ; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu et pernicitate gaudent : quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.

15 Fennis mira feritas, foeda paupertas : non arma, non equi, 3 non penates ; victui herba, vestitui pelles, cubile humus : solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit ; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus 4

20 ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur : huc redeunt iuvenes, hoc senum recep- taculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, 5 inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare : securi adversus homines, securi adversus deos rem

25 difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. cetera iam fabulosa : Hellusios et Oxionas ora 6 hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere : quod ego ut incompertum in medio relinquam.

I Suionibus . . . degenerant H. SchiitSj posi finem c. 44 ponenda, item Sitonas c. 45. i legendum censet sithonum B gens AB^ continuatur A , 4 finis Put. : fines codd. Venedorum Rhen. :

venetorum (veneth-) codd. 7 ut Germani . . . Sarmatis om. D

8 ora add. Heraeus mistis B^ : mixtos (mist-) cett. 12 fingunt

CH 13 pedum Lips. : pecudum AB^ : peditum cett. 17 opes

Meiser 25 difficilem AB sunt om. B 26 exionas DS\ eti-

onas A^B^AV^ 27 et corpora CD 28 medio Halm : medium codd.

INDEX NOMINUM

Nuntefi capita et sectiones indicant

Abnoba 1. 3 Aestii 45. 2 Africa 2. 2 Agrippinenses 28. 5 Albis 41. 2 Albruna 8. 3 Alcae sive Alci 43. 4 Alpes Raeticae 1. a Anglii 40. i Angrivarii 33. i ; 34. i Aravisci 28. 3 Arsaces 37. 3 Asciburgium 3. 3 Asia 2. 2

Aurelius, v. Scaurus Aviones 40. i

Bastarnae 46. i Batavi 29. i Boiohaemum 28. 2 Boii 28. 2 ; 42. I Britannica lingua 45. 2 Bructeri 33. i Buri 43. i

Caecilius, v. Metellus

Caepio, Servilius 37. 5

Caesar (Augustus) 37.5 ; ^- Gaius,

lulius Carbo, Papirius 37. 2, 5 Cassius (Longinus) 37. 5 Castor et Pollux 43. 4 Chamavi 33. i ; 34. i Chasuarii 34. i Chatti 29. 1 ; 30-31 ; 32. i ; 35. 1 ;

36. i, 2 ; 38. I Chauci 35. 1,2; 36. i Cherusci 36. 1-3 Cimbri 37. i, 2 Cotini 43. i, 2 Crassus (M.) 37. 4

Daci 1. I

Danuvius 1. i, 3 ; 29. 4 ; 41. i :

42. i Decumates agri 29. 4 Drusus Germanicus 34. 3 ; 37. 5 Dulgubnii 34. i

Elisii 43. 3 Eudoses 40. i

Fenni 46. 1,3 Fosi 36. 3 Frisii84. i; 35. i

Gaius Caesar (Caligula) 37. 5 Galli 1. I ; 2. 5; 28. i, 4 ; 29. 4

27. 3 ; 37.

>-3, 4 41. I

Gallia vel Galliae 5. i

3,5, 6 Gambrivii 2. 4 Germani 2.1,5; 16. i ; '

31. I ; 35. 2 ; 37. 3-5

44. 1; 45. 4; 46. i, 2 Germania 1. i ; 2. 2, 5 ; 3. 3; 4;

I ; 5 3 ; 27. 3 ; 28. I ; 30. I ;

37. I, 2 ; 41. I ; 42. I Germanicus (Caesar) 37. 5 ; v.

Drusus Gotones 44. i Graecae litterae 3. 3

Harii 43. 3, 6

Hellusii 46. 6

Helvecones 43. 3

Helvetii 28. 2

Hercules 3. i ; 9. i ; 34. 2, 3

Hercynia silva, Hercynius saltus

28. 2 ; 30. I Herminones 2. 3 Hermunduri 41. i ; 42. i Hispaniae 37. 3

3

INDEX NOMINUM

Ingaevones 2. 3

Isis 9. 2

Istaevones, 2. 3

Italia 2. a

lulius (Caesar) divus 28. i ; 37. 5

Laertes 3. 3 Langobardi 40. i Lemovii 44. i Lygii 43. 3 ; 44. i

Mallius, Cn. 37. 5

Manimi 43. 3

Mannus 2. 3

Marcomani 42. i, 2 ; 43. i

Mare pigrum 45. i ; Ponticum 1.

3 ; Suebicum 45. 2 Marlus, C. 37. 5 Maroboduus 42. a Mars 9. i Marsi 2. 4 Marsigni 43. 1 Mater deum 45. 3 Mattiaci 29. 3 Mercurius 9. i Metellus, Caecilius 37. 2 Moenus 28. 2

Nahanarvali 43. 4 Naristi 42. i Nemetes 28. 4 Nero (Tiberius) 37. 5 Nerthus 40. 2 Nervii 28. 4 Noricum 5. i Nuithones 40, i

Occidens 46. 7

Oceanus 1. i ; 2. i, 3 ; 3. 3 ; 17.

2 ; 34. 2-3 ; 40. 2 ; 44. a, 4 Oriens 37. 4 ; 45. 7 Osi 28. 3 ; 43. I Oxiones 46. 6

Pacorus 37. 4 Pannonica lingua 43. i Pannonii, Pannonia 1. 1 ; 5. i ;

28.3 Papirius, 1/. Carbo Parthi 17. i ; 37. 3 Peucini 46. 1,2 PoeniS? 3

PoUux, V. Castor Ponticum, v. Mare

Quadi 42. 1-2 ; 43. i, 2

Quintilius, v. Varus

Raeti, Raetia 1. i, 2; 3. 3; 41. i

Reudigni 40. i

Rhenus 1. 1-2 ; 2. 5 ; 28, 2, 4, 5 ; 29. I, 3, 4 ; 32. I ; 34. i ; 41. i

Romani, 41. i ; Romana auctori- tas, 42. 2 ; colonia, 28. 5 ; disci- plina, 30. 2; Romanae classes, 34. I ; Romanum imperium, 29.

I, 3 Rugii 44. I

Samnis 37. 3

Sarmatae 1. i ; 17. i ; 43. 2 ; 46.

1,2 Scaurus, Aurelius 37. 5 Semnones 39, i ServiHus, v. Caepio Sitones 45. 9 Sol 45. I Suardones 40, i Suebi, Suebia 2. 4 ; 9. 2 ; 38. 1-3 ;

39. i; 41. i; 43. 1,3; 45. 2;

46. I Suebicum, v. Mare Suiones 44. 2 ; 45. i

Tencteri 32. i, 2 ; 33. i ; 38. i

Terra mater 40. 2

Traianus 37. 2

Treveri 28. 4

Triboci 28. 4

Tuder sive Tudrus 42. a

Tuisto 2. 3

Tungri 2. 5

Ubii 28. 5 Ulixes 3. 3 Usipi 32. I

Vandilii 2. 4 Vangiones 28. 4 Varini 40. i Varus, Quintilius 37. 5 Velaeda 8. 3 Venedi 46. 1-2 Ventidius 37 4 Vespasianus 8. 3

VITA AGRICOLAE

8*

PRAEFATIO

Huius libelli duo tantum^ codices hodie noti sunt, Vaticani 3429 (r) et 4498 (A).

r, chartaceus, ante finem saeculi quinti decimi a Pom- ponio Laeto, viro inter Romanos doctissimo, ex exemplari quod ne verbo quidem indicavit descriptus est ad supplen- dum editionis Spirensis, Taciti operum principis (Venet. circ. 1470), defectum, in qua vita Agricolae deerat. Correctiones, sive supra lineam sive in margine scriptas, complures sua manu adscripsit, ex quibus paucas tantum (quibus *puto' vel ' ut puto ' addidit) tamquam suas correctiones proposuit. In aliis quibusdam, litteris ' al ' additis, incertum est utrum aliorum coniecturas, an incertam archetypi scripturam indicare voluerit. Maximam correctionum partem, sine cuiuscumque generis nota additam, critici plerumque existi- maverunt Pomponium ab ipso archetypo transtulisse.

A, membranaceus, eodem fere tempore quo F scriptus, solus omnium qui nunc exstant codicum tria Taciti opera minora continet, quibus Suetonii Fragmentum et alia quaedam opuscula adiecta sunt. Quod ad Agricolam attinet, ex eodem archetypo, quo P, descriptus videtur (utpote qui in corruptioribus locis eandem fere lectionem

' Nuperrime innotuit {Hermes xxxii, 1897, p. 59, n. i) in codice quodam circ. a. d. 1468-1470 scripto et nunc Toleti apud Hispanos adservato, non solum Germaniam sed etiam Agricolam contineri. Sed conferre lectiones eius nemini adhuc permissum est.

PRAEFATIO

exhibeat), sed a librario negligentiore, qui tamen aliquando, ubi Pomponius erraverat, veram lectionem servavit vel indicavit.

Franciscus Puteolanus, qui primus Agricolam edidit, neutro horum codicum usus est, sed, levioribus haud raro erroribus suo ipsius (ut videtur) iwdicio bene vel secus emendatis, in ceteris textum exhibet qualem tertio alicui eiusdem archetypi apographo, mendosiori plerumque quam r vel A, adsignare possumus. Huius codicis vel fortasse typothetae erroribus debentur propriorum quaedam nomi- num formae, ut *mons Grampius,' * Horesti,' in multis insequentibus editionibus vulgatae.

De archetypo ipso nihil omnino cognitum est.

Codicum varietates praecipuas ex diligentissima C. L. Urlichsii collatione (Wirceburgi, 1865) deprompsimus, auctoribus emendationum in textum receptarum paucisque aliis virorum doctorum coniecturis breviter adnotatis.

Scribebam Oxonii meiise Octobri, a. 1899

SIGLA

CoDiCES ; r Vaticanus 3429 A Vaticanus 4498 r'^, A^ Correctiones eorumdem T^ Lectiones in margine adscriptae

Editores : Put. Franciscus Puteolanus, circ. a. 1475, 1497 Rhen. Beatus Rhenanus, a. 15 19, 1533 Lips» lustuS Lipsius, a. 1 574-1600

CORNELII TACITI

DE VITA ET MORIBUS

lULII AGRICOLAE

LIBER

Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, anti- 1 quitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis mag-

5 nisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque 2 in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad proden- dam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. ac plerique suam ipsi 3

10 vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit : adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. at nunc narraturo 4 mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petis-

15 sem incusaturus. tam saeva et infesta virtutibus tempora. Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio 2 Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse,

TiTULUs. Cai Cornelii A

12 optime Put. : optimae codd. 15 ni cursaturus (incursaturus,

incwsaturus) Put. et edd. veteres'. incusaturus tam s. e. i. v. tempora alii

CORNELII TACITI

neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta claris- 3 simorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis 5 insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in

3 exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. dedi- mus profecto grande patientiae documentum ; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audien- 10

4 dique commercio. memoriam quoque ipsam cum voce per- didissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam tacere.

3 Nunc demum redit animus ; sed quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis 15 miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, 20 cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris : subit quippe etiam ipsius inertiae dul-

2 cedo, et invisa primo desidia postremo amatur. quid ? si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis 25 interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad seriectutem, senes prope ad ipsos

3 exactae aetatis terminos per silentium venimus. non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servi- 30 tutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse.

4 vocem om. A 8 grandc om. A 15 dissolubiles A 24

multi Lips. : multis codd. 26 et, ut ita] et uti codd. : ut ita Rhen. :

ut sic Wdlfflin 30 servitutis Ursmus, Lips: : senectutis codd.

AGRICOLA

hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.

Gnaeus lulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium 4 colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum 5 habuit, quae equestris nobilitas est. pater illi lulius Grae- cinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus : namque M. Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, inter- fectus est. mater lulia' Procilla fuit, rarae castitatis. in 2

10 huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. arce- 3 bat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam inte- gramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et pro-

15 vinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. memoria 4 teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultraque quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac fla- grantem animum coercuisset. scilicet sublime et erectum 5

20 ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque gloriae vehementius quam caute adpetebat. mox mitigavit ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.

Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, 5

25 diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contu- bernio aestimaret. nec Agricola licenter, more iuvenum, 2 qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad volup- tates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit : sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis,

30 sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formi- dinem recusare simulque et anxius et intentus agere. non 3

4 Caesaris A 5 illi Wolfflin : lulii r : luli A : om. Lips.

10 honestatis A 12 eum] tamen A 16 in om. A 17 ultra-

que Baehrens : ultra codd. 18 senatorio Heraeus 21 cautius

Nipperdey 22 que om. A 28 iustitiam A

CORNELII TACITI

sane alias excitatior magisque in ambiguo Britannia fuit : trucidati veterani, incensae coloniae, intersepti exercitus ;

4 tum de salute, mox de victoria certavere. quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et reciperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum 5 et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus, quibus sinistra erga emi- nentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.

6 Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus ro Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit ; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam cari- tatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore

2 tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est. sors 15 quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titia- num dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et pro- vincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset

3 mutuam dissimulationem mali. auctus est ibi filia, in sub- 20 sidium simul et solacium ; nam filium ante sublatum brevi amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.

4 idem praeturae tenor et silentium ; nec enim iurisdictio 25 obvenerat. ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.

5 tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda diligentissima conquisitione fecit, ne cuius alterius sacri- legium res publica quam Neronis sensisset. 30

^^ I excitatior Buechner : exercitatior codd. : erectior Viclhaber 2

iatercepti Put. 10 digressus T^A 14 appetendo A 18

ac] et A 23 quietis A transit V 25 tenor Rhen. : certior

codd. '. otium Ritter 26 medio luxuriae A : modo rationis Put. :

moderationis Lips. : mcdio moderationis Gudeman

AGRICOLA

Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius 7 adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimi- 2 lium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agrico- lae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam

5 patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. igitur 3 ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis trans- gressus est. initia principatus ac statum urbis Mucianus re- 4 gebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna

10 tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos 5 Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur : quippe legatis quoque consulari- bus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad

15 cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. ita 6 successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos quam fecisse.

Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam 8 feroci provincia dignum est. temperavit Agricola vim suam

20 ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eru- ditusque utilia honestis miscere. brevi deinde Britannia 2 consularem Petilium Cerialem accepit. habuerunt virtutes spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat : saepe parti exer-

25 citus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex eventu praefecit. nec Agricola umquam in suam famam gestis 3 exsultavit ; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam referebat. ita virtute in obsequendo, verecundia in praedi- cando extra invidiam nec extra gloriam erat.

30 Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter 9

2 Intimilium Mommsen : in templo codd. : in Temelium Ursimis : Intemelios Lips, 7 ac] est ac A 8 est om. A 12 ubi

decessor] sub decessore Madvig 18 vetius {corr. vectius^ vo-

lanus r 22, 23 Caerialem, Caerialis r

CORNELII TACITI

patricios adscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae prae- posuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe

2 consulatus, cui destinarat. credunt plerique militaribus in- geniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exer- 5

3 ceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat. iam vero tempora curarum remissio- numque divisa : ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis intentus severus, et saepius misericors : ubi ofificio satis factum, nulla ultra potestatis persona ; tristitiam e*t adrogan- lo

4 tiam et avaritiam exuerat. nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria

5 virtutum fuerit. ne famam quidem, cui saepe etiam boni indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit : procul 15 ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione ad- versus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum

6 arbitrabatur. minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc suis sermoni- 20

7 bus, sed quia par videbatur. haud semper errat fama ; aliquando et elegit. consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac post consulatum coUocavit, et statim Bri- tanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.

10 Britanniae situm populosque multis scriptoribus memo- 25 ratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est : ita quae priores nondum 2 comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Bri- tannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem 30

I proposuit A 4 adesse A 9 ei] sed Drae^^r 10

nuUa . . . persona Rhen, : nullam . . . personam codd. 1 1 et

avaritiam secl. Heraeus : tristitiam . . . exuerat Wex 12 deminuit

Lips. : diminuit codd. 15 ostentanda Rhen. : ostentandam codd,

22 egregiae Put. : graeciae, gratae codd. 23 ac] et A

Agricola

Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur ; septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, 3 Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae

5 scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra 4 Caledoniam, unde et in universum fama ; sed transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novis- 5 simi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam

10 esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta 6 est et Thyle, quia hactenus iussum : et hiems adpetebat. sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis qui- dem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque,

15 causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus 7 neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere : unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resor-

20 beri, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.

Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, in- 11 digenae an advecti, ut inter barbaros parum compertum. habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque 2

25 rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Ger- manicam originem adseverant ; Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procur-

1 etiam Put. : et codd. 5 scupulae A 6 et universum T :

et universis r™ sed transgressis Doederlein et Schoemann : est

transgressis sed codd. : est transgressa sed Halm 12 Tyle A

14 perinde Grotitis : proinde corff^. 18 dominari r™ : damnari

TA 25 Calydoniam T^ : Caledoma A 27 Hispania Muretus :

hispaniam codd. hiberas r^ : Iberas A 29 vi Rhen. : usu codd.

TAC. AGR. 4

CORNELII TACITI

rentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum

3 dedit. in universum tamen aestimanti Gallos vicinam in-

4 sulam occupasse credibile est. eorum sacra deprehendas, superstitionum persuasiones ; sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in 5

6 detrectandis eadem formido. plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus ; mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. quod Britannorum olim victis evenit : ceteri manent quales Galli 10 fuerunt. 12 In pedite robur ; quaedam nationes et curru proeliantur. honestior auriga, clientes propugnant. olim regibus pare^ bant, nunc per principes factionibus et studiis distrahuntur.

2 nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius 15 quam quod in commune non consulunt. rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum

3 cOnventus : ita singuli pugnant, universi vincuntur. caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. dierum spatia ultra nostri orbis mensuram ; nox 20 clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque

4 initium lucis exiguo discrimine internoscas. quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque 25

5 caelum et sidera nox cadit. solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum, fecun- dum : tarde mitescunt, cito proveniunt ; eademque utriusque

6 rei causa, multus umor terrarum caelique. fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. gignit 30

7 et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. quidam

4 persuasiones Gliick : persuasione codd. : persuasionem Ritter 14 distrahuntur //^msiM5 : trahuntur co</rf. 17 tribusque F ao

abest] est A 31 suffusa ac liuenta A

AGRICOLA

artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi : ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.

5 Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii 13 munera impigre obeunt, si iniuriae absint : has aegre tole- rant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. igitur 2 primus omnium Romanorum divus lulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit

10 incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. mox bella civilia et in rem publicam versa 3 principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace : consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, 4

15 ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. divus Claudius auctor 5 iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox fortunae fuit : domitae gentes, capti reges et monstratus

20 fatis Vespasianus.

Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac sub- 14 inde Ostorius Scapula, uterque bello egregius : redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae ; addita insuper veteranorum colonia. quaedam civitates 2

25 Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges. mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis 3 admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti

30 officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra

13 etiam] iam A 15 ingenii, mobilis A 16 auctor iterati

IVex : autoritate (auct- A) codd. 19 domitae gentes Put. :

Domitiae gentis codd. 21 Plantius codd. 25 Cogidunno A

26 vetere . . . ut haberet Rhen. : ut uetere . . . haberet codd. 27

et reges Rhen. : et regis r : regis A

4*

CORNELII TACITI

4 annum extinctus est. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque prae- sidiis ; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.

15 Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare 5 inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere : nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam

2 ex facili tolerantibus imperentur. singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. aeque discordiam praeposito- 10 rum, aeque concordiam subiectis exitiosam. alterius manum centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.

3 nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. in proelio fortiorem esse qui spoHet : nunc ab ignavis plerumque et inbellibus eripi domos, abstrahi Hberos, iniungi dilectus, 15

4 tamquam mori tantum pro patria nescientibus. quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse iugum : et flumine, non Oceano de-

5 fendi. sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. recessuros, ut divus lulius 20 recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent : plus

6 impetus, maiorem constantiam penes miseros esse. iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detine- 25 rent ; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. porro in eius modi consiHis periculosius esse deprehendi quam audere.

16 His atque taHbus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) 30 sumpsere universi bellum ; ac sparsos per castella miHtes

3 Nomam A 7 sapientia A 8 imperantur A 11 manus

r^ Ptit. 12 centuriones Rhen. : centurionis codd. 15 imbe-

cillibus r^ 29 Boudicca Haase : Voadicca r : Voaduca A

AGRICOLA

consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. quod nisi Paulinus cognito provinciae 2 motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; quam 5 unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adro- ganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret. missus igitur Petronius Turpilianus tamquam 3

10 exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis 4 castrorum experimentis, comitate quadam curandi provin- ciam tenuit. didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis

15 blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem : sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebel- 5 lius, fuga ac latebris vitata exercitus ira indecorus atque humilis, precario mox praefuit, ac velut pacti, exercitus

20 licentiam, dux salutem, et seditio sine sanguine stetit. nec 6 Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus belHs, agitavit Britanniam disciplina : eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.

25 Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam 17 reciperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum 2 civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur,

5 tenentibus tamen coni. Ritter: etsi tenentibus Nipperdey 6

prcprius Rhen, 7 ne quamquam Walch : nequaquam (nequam

r™) codd. 8 cuiusque JVex : eiusque codd. : quisque Nipperdey

10 nouis A II ausus Put.: usus T: ausis A 16 seuitiae

acusationem {sic) A 18 indecorus Put. : indecoris codd. 20

salute A : facta {fort. ex pacta) exercitus licentia ducis salute V^ 21 uectius uolanus (Bolanus A) codd. 27 Caerealis r : cerealis A

Bregantum codd.

CORNELII TACITI

adgressus. multa proelia, et aliquando non incruenta ; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est 3 aut bello. et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset : sustinuitque molem lulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem 5 Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus. 18 Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem 10

2 verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat,

3 eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, cum Agricola, quamquam transvpcta aestas, sparsi per pro- 15 vinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante 20 agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit

4 aciem. caesaque prope universa gente, non ignarus instan- dum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in 25

5 potestatem animo intendit. sed ut in subitis consiliis naves deerant : ratio et constantia ducis transvexit. depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos

ii Bregantium r'A 4 que seci. Halnt: sed sustinuit Orelii:

post obruisset iacunam indicat Wex 7 locorumque A 8

Britannia A 11 uterentur {pheio adposito) T 20 degredi

Acidaiius : digredi codd. 24 Nomam A a add. editio Bipontina

26 subitis J. F. Gronovius : dubiis codd. 27 transvexit Put. :

tranuex r : tranare extra A 29 patrius Put.: prius T : prius A

AGRICOLA

regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare exspectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita 6 petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agri-

5 cola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum 7 in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed

10 ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset.

Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus 19 per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. a se suisque 2

15 orsus primum domum suam coercuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere. nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare. omnia scire, non 3

20 omnia exsequi. parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia contentus esse ; officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent. frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum 4

25 mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo gravius tolerabantur. namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac ludere pretio cogebantur. divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut 5 civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent,

4 potita A 9 nec A 13 incuriae A 15 primam T

18 militesve ascire IVex : milites nescire codd. : centurionum milites ascire Puf. 24 auctionem r* : auctiones A'* aequalitate Piif. : in- aequalitate codd.: monerum F': inaequalitatem onerum Baehrens 27 in margine obelum habet T 28 devortia Lips.

CORNELII TACITI

donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum . fieret.

20 Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum

2 haud minus quam bellum timebatur. sed ubi aestas ad- 5 venit, contracto exercitu multus in agmine, laudare modes- tiam, disiectos coercere; loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare ; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis 10

3 ostentare. quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere, et praesidiis castellisque circumdatae sunt, tanta ratione cura- que, ut nulla ante Britanniae nova pars pariter inlacessita transierit. ' 15

21 Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. namque ut homines dispersi ac rudes'eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos exstruerent, laudando promp- tos et castigando segnis : ita honoris aemulatio pro neces- 20

2 sitate erat. iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo Hnguam Romanam abnuebant, eloquentiam

3 concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens toga. paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, 35 porticus et balnea et conviviorum elegantiam. idque apud inperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.

22 Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vas- tatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis 30

6 multum r^A 10 invitamenta Acidalius : inritamenta (inci- r^) codd. 13 sunt Baehrens: et codd. : om. Rhen. 14 pariter add.

Frohlich, Weissenborn 17 bella Bosius: bello codd. 25

descensum Pichena 26 balinea r'-' : balneas A : balineas Ritter

29 Taus sive Tanaus T"» : Taum Put.

AGRICOLA

tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. adnotabant periti non alium 2 ducem opportunitates locorum sapientius legisse ; nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut 5 pactione ac fuga desertum ; nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. ita intrepida ibi hiems, crebrae 3 eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hiber- nis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pelle-

10 bantur. nec Agricola umquam per alios gesta avidus 4 intercepit : seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat. apud quosdam acerbior in conviciis narra- batur, ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium 5

15 eius non timeres : honestius putabat offendere quam odisse. Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta ; 23 ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et 2 Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae,

20 angusto terrarum spatio dirimuntur : quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.

Quinto expeditionum anno nave prima transgressus igno- 24 tas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis

25 domuit ; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspi- cit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque marippportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eius, si 2

30 Britanniae comparetur, angustius, nostri maris insulas supe- rat. solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud

5 ac] aut A 6 crebrae eruptiones huc transposuit Halnt : codd.

post desertum habent 10 auidius A 12 conuiuiis r-'A 13

et erat ut Heinrichsen 17 gloria om. A 26 ob] in A

CORNELII TACITI

multum a Britannia differunt : in * * * melius aditus por- 3 tusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola ex- pulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eo audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique 5 Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam pro- futurum, si Romana ubique arma et velut e conspectu libertas tolleretur. 25 Ceterum aestate, qua sextum oflficii annum inchoabat, arnplexus civitates trans Bodotrfam sitas, quia motus uni- 10 versarum ultra gentium et infesta hostibus exercitus itinera timebantiir, portus classe exploravit; quae ab Agricola pri- mum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis 15 et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluc- tuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus

2 militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa classis obstupefaoffebat, tamquam 20 aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium claudere-

3 tur. ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes populi, paratu magno, maiore fama, uti mos est de ignotis, obpugnare ultro castella adorti, metum ut provocantes addi- derant ; regrediendumque citra Bodotriam et excedendum 25 potius quam pellerentur ignavi specie prudentium admo- nebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus

4 inrupturos. ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu incessit.

26 Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio uni- 30

I differunt Rhen. : differt in melius codd. : lacunam indicat Ritter 2 per] et A 11 hostibus Becker: hostilis rcxW. : hostili exercitu

Rhen. 12 timebantur Put. : timebant codd. 14 impelleretur

Rhen. : impellitur codd. 22 Calidoniam incolentis codd. 24 op- pugnare Rhen. : oppugnasse codd. castellum V^

AGRICOLA

versi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere. iamque in ipsis cdstris pugnabatur, cum Agricola iter hos- 2 tium ab exploratoribiis edoctus et vestigiis insecutus, velo- 5 cissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium iubet, mox ab uni\^ersis adici clamorem ; et propingua luce fulsere signa. ita ancipiti malo territi Britanni ; et Romanis 3 rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. ultro quin etiam erupere; et fuit atrox in ipsis portarum

10 angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque'exercitu cer- tante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum 4 illa victoria foret.

Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti 27

15 suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeHorum cursu fremebant. atque illi modo cauti ac sapientes prompti post 2 eventum ac magniloqui erarit. iniquissima haec bellorum condicio est : prospera omnes sibi vindicant, adversa uni

20 imputantur. at Britanni non virtute se, sed occasione et 3 arte ducis mdos rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac Hberos in loca tuta transferrent, coetibus ac sacrificiis conspirationem civitatum sancirent. atque ita inrititis utrimque animis discessum.

25 Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias con- 28 scripta et in Britanniam transmissa magnum ac memora- bile facinus ausa est. occiso centurione ac militibus, qui 2 ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim guber-

30 natoribus ascendere ; et uno fremigante, suspectis duobus

8 i^diit Wex: redit codd. 11 ut tulisse Puf.: intulisse codci.

15 penetrandum A 16 proeliorum Rhe^i. : praelium codd. 20

se add. Walch 21 victos add. Lips. 25 usipiorum A 28

inmixti Put. : inmixtis codd. 30 remigrante Put. : renavigante

Miitzell : retro remigante Gudeman : refugo, ante Urlichs

CORNELII TACITI

eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum

3 praevehebantur. mox ad aquam atque utilia raptis secum * * cum plerisque Britannorum sua defensantium proelio con- gressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte diictos 5

4 vescerentur. atque ita circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum

5 a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. ac fuere quos per commercia venundatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit. 10

29 Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno ante natum fiUum amisit. quem casum neque ut plerique fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac maerorem muliebriter tuHt : et in luctu bellum inter reme-

2 dia erat. igitur praemissa classe, quae pluribus locis prae- 15 data magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addi- derat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis

3 insederat. ; nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu,

et ultionem aut servitium exspectantes, tandemque docti 20 commune periculum concordia propulsandum, legationibus

4 et foederibus omnium civitatum vires exciverant. iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senec- tus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter 25 pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur :

30 'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque 30 vestrum initium libertatis toti Britanniae fore : nam et uni-

a utilia Selling : ut illa codd. lacunam notavtt Ritter : cum add. ident 18 Grampium Put. 26 Galgacus A', Rhen. 30

consensusque A 31 totius Put.

AGRieOLA

versi servitutis expertes et nuUae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. ita 2 proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. priores pugnae, quibus adversus 3

5 Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britan- niae eoque in ipsis penetralibus siti nec servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis invio- latos habebamus. nos terrarum ac libertatis 'extremos re- 4

10 cessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit ; atque omne ignotum pro magnifico est : sed nunc terminus Bri- 5 tanniae patet, nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obse- quium ac modestiam effugeris. raptores orbis, postquam 6

15 cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur : si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit : soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare ra- 7 pere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem

20 faciunt, pacem appellant.'

*Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos 31 esse voluit : hi per dilectus alibi servituri auferuntur : con- iuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. bona fortu- 2

25 naeque in tributum, ager atque annus in frumentum, cor- pora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera ac contumelias conteruntur. nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. ac sicut in 3

30 familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludi- brio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos

10 sinus fama Boxhom atque . , . sed huc transposuit Brueys :

codd. post patet habent : secl. Muretus 15 terrae iam Halm : terram codd. 25 que] quae r'A ager atque F. yaco6 : aggerat co^rf. 27 conteruntur tdem : conterunt codd. 29 quottidie codd.

CORNELII TACITI

et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur.

4 virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus ; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus 5

5 salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere : nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam tlatufi, primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros lo seposuerit.'

32 *An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviam adesse creditis ? nostris illi dissensionibus ac dis- cordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt ; quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res 15 tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam

2 servos, fide et adfectu teneri putatis. metus ac terror sunt infirma vincla caritatis ; quae ubi removeris, qui timere 20 desierint, odisse incipient. omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt : nullae Romanos coniuges accendunt, nuUi parentes fugam exprobraturi sunfe ; aut nulla plerisque patria

3 aut alia est. paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, 25 clausos quodam modo ac vinctos di^nobis tradiderunt. ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod

4 neque tegit neque vulnerat. in ipsa hostium acie invenie- mus nostras manus. adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem : deserent illos 30

6 clarissima A 9 arma laturi Wex : bellaturi Koch : in patien- tiam bellaturi Wolfflin 10 calidonia T 18 commodent Put. :

commendcnt codd. 19 sunt Beroaldus : est codd. 24 trepidos

Heumann : circum trepidos codd.

AGRICOLA

ceteri Germani, tam quam nuper Usipi reliquerunt. nec quicquam ultra formidinis : vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia. hic dux, hic exercitus : ibi tributa et me- 5 " 5 talla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum per- ferre aut statim ulcisci in hoc campo est. proinde ituri in aciem et maiores vestros et posteros cogitate.'

Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, cantu fre- 33 mituque et clamoribus dissonis. iamque agmina et armorum

10 fulgores audentissimi cuiusque procursu : simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit : *septimus annus est, commilitones, ex quo virtute vestra, 2 auspiciis imperii Romani, fide atque opera nostra Britan-

15 niam vicistis. tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitu- dine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. ergo egressi, ego veterum legatorum, 3 vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non

20 fama nec rumore, sed castris et armis tenemus : inventa Britannia et subacta. equidem saepe in agmine, cum vos 4 paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque voces audiebam : " quando dabitur hostis, quando acies ? " veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto,

25 omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa. nam 5 ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aes- tuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt ; neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem

30 abundantia, sed manus et arma et in his omnia. quod ad 6 me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus

I usipii A nec quicquam Put.: nequicquam V: nequaquam A

3 tetra mancipia r™ 10 instituebatur a/. r™ 11 monitis F*

13 septimus Acidalius : octauus codd. vestra Nipperdey : et codd,

23 acies Rhen. : animus codd. 27 ita Rhen. : item codd.

CORNELII TACITI

neque ducis terga tuta esse. proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt ; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse.'

34 *Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer : nunc vestra decora re- 5 censete, vestros oculos interrogate. hi sunt, quos proximo anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debel- lastis ; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam

2 diu superstites. quo modo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia 10 ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et

3 metuentium. quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus corpora defixere [aciem] in his vestigiis, in quibus pulchram 15

4 et spectabilem victoriam ederetis. transigite cum expe- ditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'

35 Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, 20 et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque

2 ad arma discursum. instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxiHa, quae octo milium erant, mediam aciem fir- marent, equitum tria miHa cornibus adfunderentur. legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum san- 25

3 guinem bellandi, et auxiHum, si pellerentur. Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constite- rat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adcHve iugum conexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques

10 quodque r™ : quoque TA ruebat Andresen : ruerat Urlichs

II pelluntur Pm/. 14 novissime T extremus mctws Schoemann :

extremo metu codd. 15 corpora] torpore Schoemann : torpidam

Urlichs aciem del. Rhen. 18 imputare A 26 bellanti Rhen.

28 agmen in aequo Bekker: agmine quo codd. 29 conexi Put. :

conuexi codd. : velut conexi Nipperdey conuinnarius T : couina- rius A et eques Rhen.

AGRICOLA

strepitu ac discursu complebat. tum Agricola superante 4 hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admone- 5 bant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla constitit.

Ac primo congressu eminus certabatur ; simulque con- 36 stantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi

10 magnam vim telorum superfundere, donec Agricola Bata- vorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent ; quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile, parva scuta et enormis gladios gerentibus ; nam Britannorum gladii sine

15 mucrone complexum armorum et in ar^o pugnam non tolera- bant. igitur ut Batavi miscere ietus, ferire umbonibus, ora 2 fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in coUis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu co- nisae proximos quosque caedere : ac plerique semineces aut

20 integri festinatione victoriae relinquebantur. interim equitum 3 turmae, ut fugere covinnarii, peditum se proelio miscuere. et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant ; mini- meque equestris ei pugnae facies erat, cum tegra diu aut

25 stante simul equorum corporibus impellerentur ; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.

Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium 37 insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, de-

2 in Frohlich : simul in codd. 10 Vatauorum T^ 13 parva . . . gerentibus secL Wex\ nam . . . tolerabant Haase 15 in arto Fr. Medicis: in aperto coflW. 17 iodere Gesner: f oedare codd. stratis

Emesti: tratis codd. : tractis Put. 21 ut add. Doederlein: ubi {yel

fugere enim) Wex conuinnarii r 24 equestris ei Andresen :

equestres ; ea (ei r^) enim codd. : aequa nostris iam Anquetil aegre diu stantes Brotier: aegre clivo instantes Schoemann

TAC. AGR. 5

CORNELII TACITI

gredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius

2 adcucurrerant, tanto acrius pulsos^in fugam disiecisset. ita consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque prae- 5 cepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere. tum vero patentibus locis grande et atrox specta- culum : sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis

3 trucidare. iam hostium, prout cuique ingenium erat, cater- vae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes 10 ultro ruere ac se morti offerre. passim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus ; et aliquando etiam victis ira

4 virtusque. postquam silvis adpropinquaverunt, idem primos sequentium incautos coUecti et locorum gnari circumvenie- bant. quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas 15 cohortis indaginis modo, et sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persul- tare iussisset, acceptum aUquod vulnus per nimiam fiduciam

5 foret. ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec aUus 20 aUum respectantes, rari et vitabundi in vicem longinqua

6 atque avia petiere. finis sequendi nox et satietas fuit. caesa hostium ad decem miUa : nostrorum trecenti sexaginta ceci- dere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuveniU ardore et ferocia equi hostibus inlatus. 25

/^8 Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus : Bri- tanni palantes mixtoque virorum muUerumque ploratu tra- here vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eUgere latebras et statim reUnquere;

4 accucurrerant r : occurrerant A 8 oblatis Rhen. : ablatis

codd. 13 idem Goebel: ntem {obclo in margine adposito) T : item

A : identidem Hutter 14 gnari Dronke : ignari codd. : ignaros

Put. 17 equitem persultare Rhen. : equite persultari r : «quites

perlustrari A : equitem perlustrare Urlichs 20 versi Put. : uersis

codd, 26 Britanni Put. : Britannique codd.

AGRICOLA

miscere in vicem consilia aliqua, dein separare ; aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. satisque 2 constabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur. proximus dies faciem victoriae latius aperuit : 5 vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius. quibus in omnem partem di- 3 missis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum ne- quibat), in finis Borestorum exercitum deducit. ibi acceptis 4

10 obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit. datae ad id vires, et praecesserat terror. ipse peditem atque equites lento itinere, quo Aovarum gentium animi ipsa trans- itus mora terrerentur, in hibernis locavit. et simul classis 5 secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit,

15 unde proximo Britanniae latere lecto omni redierat.

Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia 39 epistulis Agricolae auctum, ut Domitiano moris erat, fronte laetus, pectore anxius excepit. inerat conscientia derisui 2 fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per

20 commercia, quorum habitus et crines in captivorum speciem formarentur : at nunc veram magnamque victoriam tot mili- bus hostium caesis ingenti fama celebrari. id sibi maxime 3 formidolosum, privati hominis nomen supra principis attolli : frustra studia fori et civilium artiuni decus in silentium acta,

25 si militarem gloriam alius occuparet ; et cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam virtutem esse. tahbus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium 4 erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus

I aliqua sed. Classen, Wolffltn 5 deserti Emestt 9 Horesto- rnm Put. 14 trucculentem (-sem T^) T : trutu. «/. T™ : trutu-

lens est A : Truttulensem Put. 15 proximo anno Madvig

rediret {vel reditura erat) idem 17 auctum Lips.: actum codd.

ut erat Domitianus T™ : ut Domitianus erat A 18 excepit Put. :

excipit r : caepit A 20 crines Put. : crinis codd. 29 ex-

citus A

5*

CORNELII TACITI

languesceret : nam etiam tum Agricola Britanniam ob- tinebat.

40 Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinio- 5 nem, Suriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum

2 morte Atilii Rufi consularis et maioribus reservatam. credi- dere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Suria dabatur, tulisse, cum praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur ; eumque 10 libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive

3 ex ingenio principis fictum ac compositum est. tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutam- que. ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium 15 introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit ; exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium inmixtus

4 est. ceterum uti militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus 20 hausit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero ami- corum comitatus, adeo uti plerique, quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.

41 Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, 25 absens absolutus est. causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et

2 gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. et ea insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent : tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania 30 et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti ; nec iam

10 Britannia Put. : Britanniam codd. : Britannia etiam coni. Halm 18 turbae ont. A ai hausit Wex: auxit codd.

AGRICOLA

de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et posses- sione dubitatum. ita cum damna damnis continuarentur 3 atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, posce- batur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem 5 et constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine ceterorum. quibus sermonibus satis constat 4 Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pro- num deterioribus principem exstimulabant. sic Agricola

10 simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.

Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sor- 42 tiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. accessere quidam cogitationum

15 principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agri- colam interrogarent. ac primo occultius qiiietem et otium 2 laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque per- traxere ad Domitianum. qui paratus simulatione, in ad- 3

20 rogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia. salarium tamen proconsuli consulari solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat

25 videretur emisse. proprium humani ingenii est odisse quem 4 laeseris : Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentia- que Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciant, 5

I possessionum A 5 et ««^^ constantiam ow. r 6 ceterorum Grotius : eorum codd. : lacunam notavit Bach^ supplevit Halni 7

Domitianum A 10 in ipsam gloriam] ipsa gloria Madvtg: inter

ipsam Baehrens 18 iam Rhen. : tam codd. 20 se excusantis

Gudentan 22 proconsuli consulari Mommsen : proconsulari codd. :

proconsulare Bletterius

CORNELII TACITI

quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis prin- cipibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt. 5

43 Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agri-

2 colae aut laetatus est aut statim oblitus. augebat miseratio- lo nem constans rumor veneno interceptum : nobis nihil com- perti adfirmare ausim. ceterum per omnem valetudinem eius crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis

et libertorum primi et medicorum intimi venefe, sive cura

3 illud sive inquisitio erat. supremo quidem die momenta 15 ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nuUo credente sic adcelerari quae tristis audiret. speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iarn odii

4 et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. satis con- stabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae 20 uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque. tam caeca et corrupta mens adsi- duis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem nisi malum principem.

44 Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus 25 luniis : excessit quarto et quinquagesimo anno, decumo

2 kalendas Septembris Collega Priscoque consulibus. quod si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior quam sublimi(5r fuit : nihil impetus in vultu : gratia oris

3 eo laudis] eorum laudes Wex escendere Lips. 4 nullum

rei publicae Muretus, Ursinus : ullum rei post (nullum re p T^) codd. 10 oblitus Murdus : oblitus est codd. : oblitus . et IVex

16 constabat Rhen. : constabant codd. 18 animi vultu Baehrens:

animo uultuque codd. : habitu vultuque Emesti 25 tertium Lips. :

ter codd. : iterum Nippo-dey 26 quarto Petavius : sexto codd. :

quinto Nipperdey 29 metus T"* : metus et impetus A

AGRICOLA

supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter. et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis .^ ereptus, quantum ad gloriam, longissimurn aevum peregit. quippe et vera bona, quae in virtutibus sita ^unt, impleverat,

5 et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat? opibus nimiis non gaudebat, 4 speciosae non contigerant. filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. nam sicuti 5

lo * * durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit eva- sisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut

15 uno ictu rem publicam exhausit.

Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis 46 senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilis- simarum feminarum exilia et fugas. una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia

20 Messalini strepebat, et Massa Baebius [iam] tum reus erat ; mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus ; nos Mauricum Rusticumque divisimus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussit- 2 que scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano mi-

25 seriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.

Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed 3

7 non ante contigerant om. T"^ 9 sicut ei non licuit Dahl :

sicut iuvaret Muller 10 hanc . . . lucem Acidalius : hac . . . luce

codd. II quod] quodam edifio Bipontina : quod secl. Rhen.

19 charus (clarus A) mitius (MettiusT^) co^/c/. 20 iam ow. A 22 Mauricium Rusticumque diuisimus F™ : maurici rusticique uisus FA 27 quo Lips. : a quo codd.

CORNELII TACITI

etiam opportunitate mortis. (ut perhibent qui interfuerunt novissimis sermonibus tuisy constans et libens fatum ex- cepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi

4 donares. sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere 5

5 deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. ex- cepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est.

6 omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima lo uxore superfuere honori tuo : paucioribus tamen lacrimis comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.

46 Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide 15 quiescas, nosque et domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum

2 voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. admiratione te potius et inmortalibus laudibus et, si natura suppe- ditet, similitudine colamus : is verus honos, ea coniunctis- 20

3 simi cuiusque pietas. id filiae quoque uxorique praece- perim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia inter- cedendum putem imaginibus quae marmore aut aere fingun- 25 tur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus inbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et expri- mere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse

I perhibent Put. : perhiberent codd. 6 excepissemus Acidaltus, Pichena : excepissem codd. 8 tam] tum T"» 9 longae] nostrae A 12 compositus r™ 16 nosque et Urlichs : nosque codd. 19

et immortalibus Acidalius: temporalibus codd.: te imm- Lips. 20

similitudinc Grotius : militum T : multum A colamus Muretus : decoramus codd. : decoremus Ursinus : te colamus Gudeman 23 formamque Muretus : famamque codd.

AGRICOLA

moribus possis. quidquid ex Agricola amavimus, quidquid 4 mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum ; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit : Agricola posteri- 5 tati narratus et traditus superstes erit.

3 in fama Halnt 4 obruit Haupt\ obruet codd.

INDEX NOMINUM

Numeri capita et sectiones indicant

Africa 42. i

Agricola, Cn. lulius 3. 4 ; 4. i ;

5. 2; 7. 2, 3, 5; 8. I, 3; 9. 2;

18. I, 3, 6, 7; 22. 2, 4; 24. 3;

25. I ; 26. 2 ; 29. I ; 33. i ; 35.

I, 4; 36. i; 37. i, 4; 39. i, 4;

40. I, 2, 3, 4 ; 41. 2. 3, 4 ; 42.

I, 2, 3, 4 ; 44. I ; 45. I, 3 ; 46. 4. Albana arx 45. i Aquitania 9. i Arulenus, v. Rusticus Asia 6. 2 ; 42. I Atilius, V. Rufus Atticus, A. 37. 6 Augustus (Caesar), divus 13. i

Baebius, v. Massa

Batavi 36. 1,2

Bodotria 23. 2 ; 25. i, 3

Bolanus, Vettius 8. i ; 16. 6

Boresti 38. 3

Boudicca 16. i

Brigantes 17. 2 ; 31. 5

Britanni 11. 5 ; 13. i ; 15. i, 4,

6; 21.2; 25.2; 26.3; 27.3;

28. 3 ; 29. 2, 3 ; 32. i, 4 ; 34.

I ; 35. 3 ; 36. I ; 37. i, 2 ; 38. i Britannia 5. i, 3 ; 8. i, 2; 9. 6, 7 ;

10. I, 2,3,5; 11. i; 12.3,6,

7 ; 13. 2, 3, 4 ; 14. i ; 16. 2, 6 ; 17. i ; 18. I, 4 ; 20. 3 ; 23. i ; 24.1, 2, 3; 27. i; 28. i, 4; 30. 1,3,5; 31.2; 33.2,3; 38.4, 5 ; 39. 4 ; 40. 2

Caesar, v. Augustus, Claudius, Domitianus,GaIba, lulius, Nero, Otho, Tiberius, Traianus, Ves- pasianus.

Caesar, Gaius (Caligula) 4. i ; 13. 4; 44. I

Caesar, Nerva 3. i

Caledonia 10. 4 ; 11. 2 ; 25. 3 ; 27. i; 31. 5

Calgacus 29. 4

Carus, Metius 45. i

Cerialis, Petilius 8. 2 ; 17. 2.

Civica (Cerialis) 42. i

Claudius (Caesar), divus 13. 5

Clota 23. 2

Cogidumnus 14. 2

Collega (Pompeius) 44. i

Dacia 41. 2 Didius, V. Gallus Domitia Decidiana 6. i Domitianus (Caesar) 7. 4 ; 39. i ;

40.2; 41. i, 4; 42. i, 2, 4; 43.

4 ; 44. 5 ; 45. 2

Fabius, v. Rusticus Foroiuliensium colonia 4. i Frisii 28. 4 Frontinus, lulius 17. 3

Gaius, V. Caesar

Galba (Caesar) 6. 5

Galli 11. 2, 3, 4; 21. 2; 32. i, 4

Gallia 10. 2; 11. 2

I

INDEX NOMINUM

Gallicum, v. mare

Gallus, Didius 14. 3

Germani 11. 2 ; 15. 4 ; 28. i ; 32.

i> 4 Germania 10. 2 ; 13. 4 ; 41. 2 Graecinus, lulius 4. i Graupius mons 29. 2

Helvidius Priscus 2. i Helvidius, Prisci f. 45. i Herennius, v. Senecio. Hiberi 11. 2 Hibernia 24. i, 3 Hispania 10. 2 ; 11. 2 ; 24. i

Intimilium 7. i

lulia, V. Procilla

lulius, V. Agricola, Frontinus,

Graecinus lulius (Caesar), divus 18. a ; 15. 5

legio nona 26. i ; vicesima 7. 5 Liguria 7. i Livius (T.) 10. 3

mare Gallicum 24. i ; pigrum 10. 6 Massa, Baebius 45. i Massilia 4. 3 Mauricus (lunius) 45. i Maximus, v. Trebellius Messalinus (Valerius CatuUus)

45. I Metius, v. Carus Moesia 41. 2 Mona 14. 4; 18. 4 Mucianus (Licinius) 7. 4

Nero (Caesar) 6. 3, 5 ; 45. 2 Nerva, v. Caesar, Traianus

Oceanus 10. 7 ; 12. 6 ; 25. i Orcades 10, 5 Ordovices 18. 2, 3 Ostorius, V. Scapula Otho (Caesar) 7. a

Paetus, V. Thrasea

Pannonia 41. 2

Paulinus, Suetonius 5. i ; 14. 4 ;

16. 2 Petilius, V. Cerialis Petronius, v. Turpilianus Plautius, A. 14. i Priscus 44. i Priscus, V. Helvidius Procilla, lulia 4. 2

Rufus, Atilius 40. i Rusticus, Arulenus 2. i ; 45. i Rusticus, Fabius 10. 3 Rutilius (P. Rufus) 1. 3

Salvius, V. Titianus Scapula, Ostorius 14. i Scaurus (M. Aemilius) 1. 3 Senecio, Herennius, 2. i ; 45. i Silanus, M. 4. i Silures 11. 2 ; 17. 2 Suebi 28. 4. Suetonius, v. Paulinus Suria 40. i, 2

Tacitus de se ipso loquitur 9. 7 ;

45. 4 Tanaus 22, i Thrasea Paetus 2. i Thyle 10, 6

Tiberius (Caesar) 13. 3. Titianus, Salvius (Otho) 6. 2 Traianus, Nerva (Caesar) 3, i ;

44.5 Trebellius Maximus 16. 3, 4, 5 Trucculensis portus 38, 5 Tungri 36. i Turpilianus, Petronius 16. 3

Usipi 28. I ; 32. 4

Veranius (Q.) 14. 3 Vespasianus (Caesar), divus 7. 3 ;

9. i: 13. 5; 17. I Vettius, V. Bolanus

DIALOGUS DE ORATORIBUS

TAC. DE ORAT.

PRAEFATIO

Huius libelli quattuor codices praecipui iidem sunt de quibus in praefatione ad Germaniam scripsimus, scilicet :

A (Halmii B), Vaticanus 1862. B (Halmii b), Leidensis sive Perizonianus. c (Halmii F)^ Farnesianus sive Neapolitanus. D (Halmii C), Vaticanus 15 18.

Reliquorum, quos ibi notavimus, soli Vindobonensis 711 ( F) et Vaticanus 4498 (A) Dialogum continent, quibus duo alii in quibus Germania non continetur addendi sunt, sci- licet Ottobonianus (E) et Harleianus {H)^ quorum primum Michaelis, alterum Peterson, contulerunt adhibueruntque.

De nexu et adfinitate horum inter se codicum egregie disputaverunt inter Germanos Michaelis, Steuding, Baehrens, Scheuer, et inter nostros Peterson, nuperrime autem et summa diligentia Alfredus Gudeman, in Universitate Penn- sylvaniae Professor, cuius eruditioni et scientiae, in editione huius libelli (Bostoni, 1894) demonstratis, non modo Dia- logi, sed omnium Taciti operum studiosi grates agere et habere debent. Huius ad amplissimum apparatum criticum reiciendus est quicumque lector pleniorem de codicum aestimatione et de reciproca eorum inter se adfinitate noti- tiam consequi velit. Nuperrime (1898), in edit;ione minore, idem vir doctus textum in aliquot locis mutatum exhibuit.

Ut pauca repetam, codices CD (ex archetypo deperdito

6*

PRAEFATIO

Y profecti) propius ad Taciti scripturam accessisse iudi- cantur quam AB (qui ad archetypum deperditum X refe- runtur) ; neque tamen quisquam unus tantam auctoritatem sibi vindicat ut ad eius lectionem textus praecipue con- stituendus sit. Itaque codicum quattuor praecipuorum varietates plerasque notavimus, ceterorum (qui et ipsi ad

Y generis stirpem adsignandi sunt) non nisi insignioribus lectionibus additis.

In plerisque locis corruptioribus emendationes maxime stabilitas in textum recepimus, paucasque alias virorum doctorum coniecturas in adnotationibus collegimus ; de cete- ris ad plenissimum Gudemanni opus lectores reiciendi sunt.

Scrihebam Oxonii mense Odobri, a. 1899

SIGLA CODICES :

A Vaticanus 1862

B Leidensis

C Neapolitanus

D Vaticanus 15 18

E Ottobonianus

H Harleianus

V Vindobonensis 711

A Vaticanus 4498

A'^i B^, &c., correctiones eorundem

cett. ceteri codices

Editores : Put. Franciscus Puteolanus, circ. a. 1475, 1497 Rhen. Beatus Rhenanus, a. 15 19, 1533 Lips. lustus Lipsius, a. 1 574-1600 And. Georgius Andresen, a. 1877, 1891 Gud. Alfredus Gudeman, a. 1894

CORNELII TACITI

' DIALOGUS

DE ORATORIBUS

Saepe ex me requiris, luste Fabi, cur, cum priora saecula i tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat ; neque enim ita appella- 5 mus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vo- cantur. cui percontationi tuae respondere et tam magnae 2 quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male existimandum sit, si idem adsequi non possumus, aut de

10 iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sen- tentia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris tem- poribus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi. ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut 3

15 quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cum singuli diversas [vel easdeml sed pro- babilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi et ingenii redderent, isdem nuhc numeris isdemque rationi-

TiTVLvs. Corneli (C. Cornelii CD) Taciti dialogus de oratoribus (et poetis £)

I cum om. C 4 appellamus E : appellemus ceft. 9 sit add.

Lips. 16 vel easdem] quidem V : secl. Lips. 18 redderet CD

CORNELII TACITI

4 bus persequar, servato ordine disputationis. neque enim defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.

2 Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem 5 recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur, tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et lulius Secun- dus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque 10 non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quo- dam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputa- tiones et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse 15 sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam

2 institutione et litteris famam eloquentiae consecutum. nam et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, pro- fluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam ma- 20 iorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.

3 Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum- que, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem deprehendimus. 25

2 Tum Secundus * nihilne te * inquit, ' Materne, fabulae malignorum terrent, quo minus offensas Catonis tui ames ? an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retrac- tares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed 30 tamen securiorem?'

I persequar H, Put. : prosequar ceti. 10 utrosque non modo

in iudiciis Gud. : in iud. non utr. modo codd. 19 omni] cum ABD; communi Rhen. 20 maiorem quam Vahlen 24 que add, anon.

quidam_ inter Cuiacius : intra codd.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

Tum ille ' leges ' inquit ' quid Maternus sibi debuerit, et 3 adgnosces quae audisti. quod si qua omisit Cato, sequenti recitatione Thyestes dicet ; hanc enim tragoediam disposui iam et intra me ipse formavi. atque ideo maturare libri 5 huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogita- tioni toto pectore incumbam.'

* Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper ' quo 4 minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas,

10 cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et munici- piorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, ut Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'

15 Et Maternus : *perturbarer hac tua severitate, nisi fre- 4 quens et assidua nobis contentio iam prope in consuetu- dinem vertisset. nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeti-

20 cae exerceo. quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui .2 me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam

25 colam.'

' Ego vero ' inquit Secundus, * antequam me iudicem Aper 5 recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in iis cognitionibus se excusent, in quibus manifestum est alteram apud eos partem gratia praevalere. quis enim 2

30 nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae

I intelleges Greef inquit quid Halm : tu {om. C) quid (quod D) codd. 12 ut add. Ntebuhf 14 aggregare Muretus 24 illam]

istam AB {et sic saepe) D 27 modesti CD 28 se add.

PiihoeHS

CORNELII TACITI

et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum opti- mum virum tum absolutissimum poetam? porro si poetica accusatur, non alium video reum locupletiorem.'

3 * Securus sit ' inquit Aper ' et Saleius Bassus et quisquis alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum 5 causas agere non possit. ego enim, quatenus arbitrum litis huius tinveniri, non patiar Maternum societate plurium de- fendi, sed ipsum solum apud +eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias 10 possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad voluptatem diikius vel ad digni- tatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogi-

4 tari potest. nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque 15 nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis me- tum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam

5 perpetua potentia ac potestate munitus ? cuius vis et utilitas 20 rebus prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intelle- gitur : sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica

et gladius in acie firmius munimentum quam reo et pericli- tanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud 25

6 principem possis. quid aliud infestis patribus nuper Eprius Marcellus quam eloquentiam suam opposuit ? qua accinctus et minax disertam quidem, sed inexercitatam et eius modi certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit. plura de utili-

6 ego Pithoetis : et ego codd. 7 inveni Pithoeus : inveniri con-

tigit Peterson : non inveni Gud. : inveniri non puto And. plurium

Pithoeus : plurimum codd. 8 vos Lips. : nog John : hos Petefsou

II omittit Rhen. : amitti codd. : amittit Put. 12 vel ad voluptatem

dulcius (iucundiusiVi^/>^r</<?>') add. Ritter 19 feras Lips. : ferat codd. 22 lorica et Seebode : loricae codd. 25 sive {ante in iud.) Muretus :

vel codd. vel in senatu Nipperdey 27 qua Ursinus : qui codd

DIALOGUS DE ORATORIBUS

tate non dico, cui parti minime contra dicturum Maternum meum arbitror.

Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucun- 6 ditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus 6 ac prope omnibus horis contingit. quid enim dulcius 2 libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato quam videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum ? idque scire non pecuniae, non orbitati, non officii alicuius administrationi,

10 sed sibi ipsi dari ? ipsos quin immo orbos et locupletes et potentis venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut sua aut amicorum discrimina commendent. ullane tanta 3 ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spec- tare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos

15 in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere ? iam vero qui togatorum comi- 4 tatus et egressus ! quae in publico species ! quae in iudiciis veneratio ! quod illud gaudium consurgendi adsistendique inter tacentis et in unum conversos ! coire populum et cir-

20 cumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator induerit ! vulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque 5 oculis exposita percenseo : illa secretiora et tantum ipsis orantibus nota maiora sunt. sive accuratam meditatamque profert orationem, est quoddam sicut ipsius dictionis, ita

25 gaudii pondus et constantia ; sive novam et recentem curam non sine aliqua trepidatione animi attulerit, ipsa sollicitudo commendat eventum et lenocinatur voluptati. sed extem- 6 poralis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucun- ditas est ; nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam

30 talia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae sua sponte nascuntur.

9 administrationi B : administrationis cett. 10 ipsos E : istos,

illos cett. 18 illiid EV: id cett. : secl. Gud. 26 animi Pichcna :

animus codd. 29 in add. B^ : om. cett. 30 alia om. CD : grata

quae Peterson : quae [alia] seruntur atque elaborantur grata Gtid.

CORNELII TACITI

7 Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribu- natum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis 5 aut reum prospere defendere aut apud centumviros cau- sam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos libertos et procuratores principum tueri et defendere datur.

2 tum mihi supra tribunatus et praeturas et consulatus ascend- ere videor, tum habere quod, si non in talio oritur, nec 10

3 codicillis datur nec cum gratia venit. quid ? fama et laus cuius artis cum oratorum gloria comparanda est ? quid ? non inlustres sunt in urbe non solum apud negotiosos et rebus intentos, sed etiam apud iuvenes vacuos et adulescentis,

4 quibus modo recta indoles est et bona spes sui? quorum 15 nomina prius parentes liberis suis ingerunt? quos saepius vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus trans- euntis nomine vocat et digito demonstrat? advenae quo- que et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgno- 20 scere concupiscunt.

8 Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo modo locutus sum, et Crispum Vibium (libentius enim novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis utor) non minores esse in extremis partibus terrarum quam 25

2 Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. nec hoc illis al- terius bis, alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, sed ipsa eloquentia; cuius numen et caelestis vis

I ipse B 10 habere Pithoeus : abire codd. albo V'. alvo Pithocus : animo Freinsheim : aliquo Ritter 12 quid ? Roth : qui codd. :

quinam inlustriores Orelli 13 sunt Schopen : et {ante non)

codd. 14 iuvenes vacuos Gud. : vacuos B : iuvenes cett. 15 recta ct ACD: recta est Gud. est om. EV 25 minores Haase,

Gud. : minus codd. : minus notos Ursinus 27 bis, alterius add.

Pichena 29 sed add. Lips.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus. nam quo sordidius et ab- 3 5 iectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad de- monstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu

lo quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentis- simi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc prin- cipes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Ves- pasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene

15 intellegit [et] ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios con- gerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit. minimum inter tot ac tanta locum obtinent 4

20 imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negle- guntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat. his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et

25 oratorio studio dederunt.

Nam carmina et versus, quibus totam vitam Maternus 9 insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio), neque digni- tatem ullam auctoribus suis conciliant neque utilitates alunt ; voluptatem autem brevem, laudem inanem et infructuosam

30 consequuntur. licet haec ipsa et quae deinceps dicturus 2

5 quoque B : quosque ceti. angustiae (angustia Put.) rerum

Lips,: angustia ereptum codd. 15 et sentit Kraut: et del.

Put.: post quaeque collocat Peter 16 ipsis] ipsi Z,?^5. 17 sit

Halm : est codd. 24 adulescentia] aetate adulescentia C : aetate

Heraeus 30 deinde CD

CORNELII TACITI

sum aures tuae, Materne, respuant, cui bono est, si apud te Agamemnon aut lason diserte loquitur ? quis ideo domum defensus et tibi obligatus redit? quis Saleium nostrum, egregium poetam vel, si hoc honorificentius est, praeclaris-

3 simum vatem, deducit aut salutat aut prosequitur ? nempe 5 si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te, Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias ; hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes 10 dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucu- bravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis ; nam et domum mutuatur et auditorium exstruit et subsellia conducit et Hbellos dispergit.

4 et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, 15 omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem

5 vagum et voces inanis et gaudium volucre. laudavimus 20 nuper ut miram et eximiam Vespasiani Hberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset. pulchrum id quidem, indulgentiam principis ingenio mereri : quanto tamen pul- chrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum

6 genium propitiare, suam experiri HberaHtatem ! adice quod 25 poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, dese- renda cetera ofiicia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est.

10 Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum 30

17 praecerpta Schele: percepta ABE: praecepta CDV 25

genium Lips. : ingenium codd. liberalitatem E, Lips. : liberta-

tem cett. 28 utque AEH : quae, ut quae, et ut cett. 29 sece-

dendum Schele : recedendum codd»

DIALOGUS DE ORATORIBUS

esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, bonos pauci. quando enim rarissimarum recitationum fama 2 in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias 5 innotescat. quotus quisque, cum ex Hispania vel Asia, ne quid de Gallis nostris loquar, in urbem venit, Saleium Bassum requirit ? atque adeo si quis requirit, ut semel vidit, transit et contentus est, ut si picturam aliquam vel statuam vidisset. neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, 3

10 quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream a carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae. ego vero omnem 4 eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum,

15 sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et iamborum amaritudinem et epigrammatum lusus et quam- cumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo. sed tecum mihi, 5 Materne, res est, quod, cum natura tua in ipsam arcem

20 eloquentiae ferat, errare mavis et summa adepturus in levioribus subsistis. ut si in Graecia natus esses, ubi ludi- cras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vane-

25 scere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tam- quam minus obnoxium sit offendere poetarum quam orato- rum studium. effervescit enim vis pulcherrimae naturae 6

I omnes CD : om. B aeque Put. : atque codd. 4 nedum B^ :

medium cett. 7 ut Actdalius : et codd. 16 et add. Acidalius

17 habet Heumann 19 te tua Halm : te ferat Acidalius arcem

EVH : artem cett. 20 adepturus Acidalius : adeptus Codd. 28

offensac Acidmlius 29 effervescit . . . offendis B : «ffervescet . . .

offendes cett.

CORNELII TACITI

tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis. nec excusatur offensa necessitudine officii aut fide advocationis aut fortuitae et subitae dictionis im- petu : meditatus videris [aut] elegisse personam notabilem

7 et cum auctoritate dicturam. sentio quid responderi possit : 5 hinc ingentis [ex his] adsensus, haec in ipsis auditoriis prae- cipue laudari et mox omnium sermonibus ferri. tolle igitur quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adver-

8 sarium superiorem. nobis satis sit privatas et nostri saeculi controversias tueri, in quibus [expressis] si quando necesse lo sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et probata sit fides et libertas excusata.'

II Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et subridens Maternus * parantem ' inquit ' me non minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore i5 enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut

2 versus facerent. ego autem sicut in causis agendis efficere aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum 20 et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem tin Nerone inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii potentiam fregi, et hodie si quid in nobis notitiae ac nominis est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum.

3 ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus 25 istos et egressus aut frequentiam salutantium concupisco, non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente

4 in domum meam inruperunt. nam statum cuiusque ac

4 aut dcl. Pnt. 6 hinc B^H : hic ceti. ex his del. Gesner :

existere Muretus 9 privatas causas editio Bipontitta 10

cxpressis ow. £■ : expressit C 14 parantem inquit me IValther:

parant quid enim (enim quid CEV) me codd. : parantem me inquit Bekker 21 in Neroncm AB, Gud.: imperante Nerone L. Miiller

22 Vatinii J. F. Gronovius : uaticinii codd. 23 et add. Lips,

nominis B^H : numinis cett. 25 diiungere Wdlfflin 26 salu-

tantium Schele : salutationum codd. 28 ac Pichena : ad codd.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec vereor ne mihi umquam verba in senatu nisi pro alterius discrimine facienda sint.

Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper in- 12 5 crepabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter prae- cipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris. haec eloquentiae prim- 2

10 ordia, haec penetralia; hoc primum habitu cultuque com- moda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora influxit : sic oracula loquebantur. nam lucrosae huius et sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus.

15 ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum sae- 3 culum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent. nec uUis aut gloria maior aut augustior honor, 4 primum apud deos, quorum proferre responsa et interesse

20 epulis ferebantur, deinde apud illos dis genitos sacrosque reges, inter quos neminem causidicum, sed Orphea ac Linum ac, si introspicere altius veHs, ipsum Apollinem accepimus. vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe 5 mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam

25 Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam Euripidis aut SophocHs quam Lysiae aut Hyperidis includi. pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam quam qui VirgiHi 6 detrectent : nec uHus Asinii aut MessaUae Hber tam inlustris est quam Medea Ovidii aut Varii Thyestes.

30 Ac ne fortunam quidem vatum et iHud feHx contubernium 13

1 tuetur Ptchena : tueor codd. : hucusque ac . . . tueor Lips. 10 commendata Murettis 13 ex om. ABD 18 ullus AB maior

V marg., Lips. : more, in ore codd. : erat add. Ritter 21 causidi-

cum Hetunann : causidicorum codd. et . . . ac CDaV: ac . . . et Gud. 24 concedes Acidalius : concedis codd.

CORNELII TACITI

comparare timuerim cum inquieta et anxia oratorum vita. licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, malo securum et quietum Virgilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud

2 populum Romanum notitia. testes Augusti epistulae, testis 5 ipse populus, qui auditis in theatro Virgilii versibus surrexit universus et forte praesentem spectantemque Virgilium vene-

3 ratus est sic quasi Augustum. ne nostris quidem temporibus Secundus Pomponius Afro Domitio vel dignitate vitae vel

4 perpetuitate famae cesserit. nam Crispus iste et Marcellus, 10 ad quorum exempla me vocas, quid habent in hac sua fortuna concupiscendum ? quod timent, an quod timentur ? quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus praestant in- dignantur ? quod adligati omni adulatione nec imperantibus umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi ? quae 15 haec summa eorum potentia est? tantum posse liberti

5 solent. me vero "dulces," ut Virgilius ait, " Musae," remo- tum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie aliquid contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant ; nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem tre- 20

6 pidus experiar. non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim relinquere ;

quandoque enim fatalis et meus dies 25

veniet : statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec roget.'

2 ad Lips. : et codd. : vel ad Gud. consulatus C : cent',

coctus, conuentus cett. 13 vel ii And. : non praestant Lips.

14 omni Walther: cu, c\xm codd.: secl. And. 20 pallentem J?'//: pallantem, palantem cett. 25 quandoque . . . veniet sic scripsit

Heller cmm del. Nipperdey 26uenietjBW: ncmaX cett. 27

que secl. Gud.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, 14 cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, sus- picatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos esse sermonem, ' num parum tempestivus ' inquit * interveni 5 secretum consilium et causae alicuius meditationem tractant- ibus ? '

* Minime, minime ' inquit Secundus, * atque adeo vellem 2 maturius intervenisses ; delectasset enim te et Apri nostri accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac

10 studium suum ad causas agendas converteret exhortatus est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas d6- fendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior oratio.'

' Me vero ' inquit ' [et] sermo iste infinita voluptate adfe- 3

15 cisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non foren&ibus tantum nego- tiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum

20 cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint. itaque hercule non minus prob- 4 ari video in te, Secunde, quod luli Africani vitam compon- endo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum, quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis

25 recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more quam veterum oratorum consumere.'

Tum Aper : * non desinis, Messalla, vetera tantum et 15 antiqua mirari, nostrorum autem temporum studia inridere atque contemnere. nam hunc tuum sermonem saepe ex-

2 cum EV: tum cett Vipstanus Ernesti: Vibanius, Libanius, &c. codd. 5 et] aut Halm 10 exhortatus B^H : et hor-

tatus cett. 14 vero B : uere cett. et secl. Halm : et oratio

add. And. iste Halm : ipse codd. : ille Gud. 19 eruditionis

B : eruditiones cett. 22 Africani Nipperdey : asiatici codd. 24

damnari add. post quam Hahn : improbari And. 27 non BEH:

num cett.

TAC. DE ORAT. 7

CORNELII TACITI

cepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem hoc tempore oratorem esse contenderes [antiquis], eo, credo, audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.'

2 ' Neque illius ' inquit ' sermonis mei paenitentiam ago, 5 neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire credo. ac velim impetratum ab aliquo vestrum ut causas huius infinitae differentiae scrutetur ac reddat, quas mecum

3 ipse plerumque conquiro. et quod quibusdam solacio est, lo mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis acci- disse ut longius absit ab Aeschine et Demosthene Sacerdos ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africa- nus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.' '5

i6 * Magnam ' inquit Secundus ' et dignam tractatu quaes- tionem movisti. sed quis eam iustius explicabit quam tu, ad cuius summam eruditionem et praestantissimum inge- nium cura quoque et meditatio accessit ? '

2 Et Messalla ' aperiam ' inquit ' cogitationes meas, si illud 20 a vobis ante impetravero, ut vos quoque sermonem hunc nostrum adiuvetis.'

3 ' Pro duobus ' inquit Maternus * promitto : nam et ego et Secundus exsequemur eas partis, quas intellexerimus te non tam omisisse quam nobis reliquisse. Aprum enim so- 25 lere dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis manifes- tus est iam dudum in contrarium accingi nec aequo animo perferre hanc nostram pro antiquorum laude concordiam.'

4 ' Non enim ' inquit Aper ' inauditum et indefensum sae-

a antiquis del. Acidalius : atque id vel parem antiquis Lips. 3 malignitatis Rhen. : malignis (maligni in) iis codd. 4 ipse B:

i^%\ cett. 10 \v\q\x\vo A^B^^C? 11 Graecis Z);io«^^ : ^rni\s codd.:

GraiisP«/, 12 ah add. IVesenberg 13 Nicetes Z.1^5. : enitet codd. concentu Orelli: concentus, contentus codd. 17 movisti Lips.:

mouistis codd.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

culum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari : sed hoc primum interrogabo, quos vocetis antiquos, quam oratorum aetatem significatione ista determinetis. ego enim 5 cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intel- 5 lego, ac mihi versantur -ante oculos Ulixes ac Nestor, quo- nim aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit : vos autem Demosthenem et Hyperidem profertis, quos satis constat Philippi et Alexandri temporibus floruisse, ita tamen ut utrique superstites essent. ex quo apparet non 6

10 multo pluris quam trecentos annos interesse inter nostram et Demosthenis aetatem. quod spatium temporis si ad infirmitatem corporum nostrorum referas, fortasse longum videatur; si ad naturam saeculorum ac respectum inmensi huius aevi, perquam breve et in proximo est. nam si, ut 7

15 Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus anno- rum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor com- plectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et

20 antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.

Sed transeo ad Latinos oratores, in quibus non Mene- 17 nium, ut puto, Agrippam, qui potest videri antiquus, nostro- rum temporum disertis anteponere soletis, sed Ciceronem

25 et Caesarem et Caelium et Calvum et Brutum et Asinium et Messallam : quos quid antiquis potius temporibus adscribatis quam nostris, non video. nam ut de Cicerone ipso loquar, 2 Hirtio nempe et Pansa consuHbus, ut Tiro libertus eius scribit, septimo idus Decembris occisus est, quo anno divus

30 Augustus in locum Pansae et Hirtii se et Q. Pedium con- sules suffecit. statue sex et quinquaginta annos, quibus 3

10 quadringentos Lips. 18 nongentos Nic. Loensis : octin-

gentos (sept- A) codd. 21 etiam Michaelis: fama (fere B^H) codd,

24 voletis coni. Kleiher 25 Coelium B : Calium E : alium cett.

29 Decembris add, Lips. 31 sex Lips. : nouem codd.

7*

CORNELII TACITI

mox divus Augustus rem publicam rexit ; adice Tiberii tris et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam 5 fovet : centum et viginti anni ab interitu Ciceronis in hunc

4 diem colliguntur, unius hominis aetas. nam ipse ego in Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, qua Caesarem inferentem arma Britanniae arcere litoribus

5 et pellere adgressi sunt. ita si eum, qui armatus C. Caesari lo restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Cicero- nem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse.

6 proximo quidem congiario ipsi vidistis plerosque senes, qui se a divo quoque Augusto semel atque iterum accepisse 15

1 congiarium narrabant. ex quo coUigi potest et Corvinum ab illis et Asinium audiri potuisse ; nam Corvinus in me- dium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extre- mum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere 20 ac velut coniungere et copulare potuerunt.

18 Haec ioeo praedixi, ut si qua ex horum oratorum fama gloriaque laus temporibus adquiritur, eam docerem in medio sitam et propiorem nobis quam Servio Galbae aut C. Car- boni quosque alios merito antiquos vocaverimus ; sunt enim 25 horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse

2 Cicero. agere enim fortius iam et audentius volo, si illud ante praedixero, mutari cum temporibus formas quoque et

3 iWxxmEV: istum AB: ipsum CD 4 septimam Urlichs

5 quo Weissenbom 6 viginti] decem ABE 8 fatebatur

CE eiEV: et cett. 12 aeque idem Nissen : et quidem codd.

17 nam . . . duravit secl. Gud. Corvinus . . . Asinius] Asinius . . . Corvinus Borghesi medium] extremum Nipperdey 20 uocetis

ABE 23 eam Halnt : eandem codd. 24 aut C. Laelio aut

C. RHter 27 miratus Gud.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

genera dicendi. sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.

5 nec quaero quis disertissimus : hoc interim probasse con- 3 tentus sum, non esse unum eloquentiae vultum, sed in illis quoque quos vocatis antiquos pluris species deprehendi, nec statim deterius esse quod diversum est, vitio autem malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in

10 fastidio esse. num dubitamus inventos qui prae Catone 4 Appium Caecum magis mirarentur? satis constat ne Cice- roni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens nec satis pressus, sed supra modum exsultans et superfluens et parum Atticus videretur. legistis utique et Calvi et Bruti 5

15 ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est depre- hendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum ; rursusque Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam

20 " fractum atque elumbem." si me interroges, omnes mihi 6 videntur verum dixisse : sed mox ad singulos veniam, nunc mihi cum universis negotium est.

Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut termi- 19 num antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium**,

25 quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu. vidit namque, ut paulo 2 ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate

3oaurium formam quoque ac speciem orationis esse mutan-

6 in J5^ : om. cett. 10 prae Groslot : pro codd. : Porcio ed.

Bipont. II magis del. Schurzfleisch 14 Atticus Ursinus:

antiquus coflW. 17 diVidwm Schulttng : attritum co</</. 20 inter-

rogas CD 24 qui] quem Put. 25 quem reum] Severum Put.

26 atque directa secl. Gud. 27 aliud And. : illud codd.

CORNELII TACITI

dam. facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum

3 laudabat, si dicendo quis diem eximeret. iam vero longa principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum 5 gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apol- lodori libris praecipitur, in honore erat ; quod si quis odora- tus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi

4 suae insereret, in caelum laudibus ferebatur. nec mirum ; erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque 10 oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum

5 placita cognoverant. at hercule pervulgatis iam omnibus, cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studi- orum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator 15 fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent orato- rem, dum illi Hbeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent atque alio transgredientem revocant et festinare 20 se testantur.

20 Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae praefantem ? quaUa sunt fere principia Corvini. quis quin- que in Verrem libros exspectabit? quis de exceptione et formula perpetietur illa inmensa volumina, quae pro M. TulUo 25

2 aut Aulo Caecina legimus ? praecurrit hoc tempore iudex dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sen- tentiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et

3 corruptus est, aversatur [dicentem]. vulgus quoque adsis- tentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere 30 laetitiam et pulchritudinem orationis ; nec magis perfert in

2 imperitissimarum codd. em. Murettis 3 laudi dabatur CaEV

4 narrationum Spmgel 7 odoratus BEVH \ adoratus cett.

9 ferebantur ^iEF" 13 quiii Muretiis'. qui codd. 17 aut

legibus AB 24 de B^E : oyn. cett. 29 dicentcm sccl. Schcle

DIALOGUS DE ORATORIBUS

iudiciis tristem et impexam antiquitatem quam si quis in scaena Roscii aut Turpionis Ambivii exprimere gestus velit. iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi, qui 4 profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, 5 sed etiam referre domum aliquid inlustre et dignum memoria volunt ; traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provin- cias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit. exigitur 5 enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut

10 Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. horum igitur auribus et iudiciis 6 obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit. neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia ad auris iudicantium cum voluptate perveniunt. quid 7

15 enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur ?

Equidem fatebor vobis simpHciter me in quibusdam anti- 21 quorum vix risum, in quibusdam autem vix somnum tenere.

20 nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Tora- nio tquique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant : ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, Hbros reliquerit, vix in una et altera oratiuncula satis facit. nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video : 2

25 quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit ? at hercule in omnium studiosorum manibus versantur accu- sationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda ex his oratio; est enim verbis ornata et sententiis, auribus iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum in-

2 scena EH : scenam ceft. 7 sensus Muretus : in suis codd.

8 exigitur Lips. : exigetur C: exercetur, &c. cett. 20 Canuti B^H : Ganuti, Sanuti cett. aut Ari B^Put. Toranio BH : Coranio cett. 21 alios CD: quique alios AB: quosque . . . haec macies (ob . . . hanc maciem Vahlen) Gronovius : quique alii . . . produnt Acidalius (praebent Rifter) 26 omnium Acidalitts : hominum codd. 27

inscribuntur Lifts. : conscribuntur, scribuntur codd.

CORNELII TACITI

tellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo minus sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse.

3 quid ? ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive uni- versae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem

4 horum temporum adgnoscimus. sordes autem illae verborum 5 et hians compositio et inconditi sensus redolent antiqui- tatem ; nec quemquam adeo antiquarium puto, ut Caelium

5 ex ea parte laudet qua antiquus est. concedamus sane C. Caesari, ut propter magnitudinem cogitationum et occu- pationes rerum minus in eloquentia effecerit, quam divinum 10 eius ingenium postulabat, tam hercule quam Brutum philo- sophiae suae relinquamus ; nam in orationibus minorem esse

6 fama sua etiam admiratores eius fatentur : nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis Hbros legit, nisi 15 qui et carmina eorundem miratur. fecerunt enim et carmina et in bibliothecas rettulerunt, non melius quam Cicero, sed

7 felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt. Asinius quoque, quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe et 20 Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis

8 expressit ; adeo durus et siccus est. oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit 25

9 et decor commendat. nolo Corvinum insequi, quia nec per ipsum stetit quo minus laetitiam nitoremque nostrorum tem- porum exprimeret, videmus enim quam iudicio eius vis aut animi aut ingenii suffecerit.

I minus add. Halm : quin Put. 3 universa parte serum codd. :

em. Pithoeus 5 illae] regule ABD : reliquae Sorof: hercule

Ribbeck 15 teporis Lips. : temporis codd. : torporis Schele 25

rubor B : rubore cett, 26 nec AB : non cett. 28 videmus

enim quam Baehrens, John : uiderimus inquam quam (in quantum EV ; codd. : et videmus in quantum Acidalius

DIALOGUS DE ORATORIBUS

Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus 2S suis fuit, quae mihi vobiscum est. illi enim antiquos mira- bantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat; nec uUa re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam

5 iudicio. primus enim excoluit orationem, primus et verbis 2 dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae compo- suit, id est, postquam magis profecerat usuque et experi-

10 mentis didicerat quod optimum dicendi genus esset. nam 3 priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis : lentus est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa ex- cessus ; tarde commovetur, raro incalescit ; pauci sensus apte et cum quodam lumine terminantur. nihil excerpere,

15 nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem 4 familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet;

20 non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat. quaedam vero 5 procul arceantur ut iam oblitterata et olentia : nullum sit verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti

25 structura in morem annalium componantur ; fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.

Nolo inridere " rotam Fortunae " et " ius verrinum " et 23 illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia

4 oratores aetatis eiusdem AB 6 delectum codd. 10 esset

E : est cett. 14 apte et Acidalius : opt. et, optet, &c. codd. : lacunam indicant BE 17 lautum Z.?^s. : laudatum codd. 22 et AB:

ut cett. libeat Rud. Agricola : liceat codd. 23 arceantur Lips. :

arcentur codd. antiquitatem olentia And. : insolentia Peterson :

obsoleta Wolff., Gud. 24 velut Rhen. : uel codd.

CORNELII TACITI

positum " esse videatur." nam et haec invitus rettuli et plura omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt ii, qui

2 se antiquos oratores vocitant. neminem nominabo, genus hominum significasse contentus : sed vobis utique versantur ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium 5 pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt,

3 oderunt, Calvi mirantur. quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix lo denique litigator perpetitur : adeo maesti et inculti illam ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio

4 consequuntur. porro ne in corpore quidem valetudinem medici probant quae animi anxietate contingit ; parum est aegrum non esse : fortem et laetum et alacrem volo. prope 15

5 abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur. vos vero, viri disertissimi, ut potestis, ut facitis, inlustrate saeculum

6 nostrum pulcherrimo genere dicendi. nam et te, Messalla, video laetissima quaeque antiquorum imitantem, et vos, Materne ac Secunde, ita gravitati sensuum nitorem et cultum 20 verborum miscetis, ea electio inventionis, is ordo rerum, ea, quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit, bre- vitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est, sic exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si nostra iudicia malignitas et invidia tardaverit, verum de vobis 25 dicturi sint posteri nostri.'

24 Quae cum Aper dixisset, * adgnoscitisne ' inquit Matemus *vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu saeculum nostrum defendit ! quam copiose ac varie vexavit antiquos ! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam 30

I inuitus B^ : inuitatus ceti. 3 vocitant Schurzfkisch : uocabant

codd. : vocant Lips. 6 Aufidi (-ii) EV: tui fidi, cui fidi celL 12

non firmitate Acidaliits: infirmitatem (-emquc AB) codd. 17 viri

add. Acidalius 21 rcrum ca IVopkens: rerum et cor/</. 22 per-

mittit E : permitlitur cctt.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus, 2 nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, 5 iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur 3 exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia

10 eorum recesserimus, cum praesertim centum etviginti annos ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum collegerit.'

Tum Messalla : * sequar praescriptam a te, Materne, 25 formam ; neque enim diu contra dicendum est Apro, qui

15 primum, ut opinor, nominis controversiam movit, tamquam parum proprie antiqui vocarentur, quos satis constat ante centum annos fuisse. mihi autem de vocabulo pugna non 2 est; sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem

20 illorum temporum eloquentiam fuisse ; ne illi quidem parti sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse. sed 3 quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tri- buuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides

35 et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur. nec refert quod 4

30 inter se specie differunt, cum genere consentiant. adstrictior

4 nostvum Aadaltus : nostrorum co«?</. 6 nostris-(45: vestris

cefi. : veteribus Nipperdey. del. Muretus 9 in om. AB 21

quominus fatear V\ comminans Nissen : qua quasi comminus nisus J. Muller 24 autem secl. Rittet- 25 autem] tamen Gud. 26 sic B- : sicut ceit. : sic et Baehrens 30 differunt Halm : differant codd.

CORNELII TACITI

Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero : omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae prae se ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris, scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac 5

5 voluntatis similitudinem et cognationem. nam quod invicem se obtrectaverunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex quibus mutua malignitas detegitur, non est oratorum vitium,

6 sed hominum. nam et Calvum et Asinium et ipsum Cicero- nem credo solitos et invidere et livere et ceteris humanae 10 infirmitatis vitiis adfici : solum inter hos arbitror Brutum non malignitate nec invidia, sed simpliciter et ingenue iudi-

7 cium animi sui detexisse. an ille Ciceroni invideret, qui mihi videtur ne Caesari quidem invidisse? quod ad Servium Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum 15 agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quae- dam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.

26 Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule 20 C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam cala- mistros Maecenatis aut tinnitus GalHonis : adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis

2 vestibus insignire. neque enim oratorius iste, immo hercule ne virilis quidem cultus est, quo plerique temporum nostro- 25 rum actores ita utuntur, ut lascivia verborum et levitate sententiarum et licentia compositionis histrionalis modos

3 exprimant. quodque vix auditu fas esse debeat, laudis et gloriae et ingenii loco plerique iactant cantari saltarique commentarios suos. unde oritur illa foeda et praepostera, 30

I n&rw osiov Meiser 3 prae se feriint Atid. : praeferunt Acidnlius 5 scias B : sciam cetf. 7 se del. Nipperdey 10 et invidere del.

tdem livore Rittcr 11 Brututn Pnt.: utrum, uerum codd.

16 Aper ante agitare add. P. Voss. 23 orationem And. \ ora-

torem codd.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

sed tamen frequens tsicut his cla . . . et exclamatio, ut oratores nostri tenere dicere, histriones diserte saltare dican- tur. equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum 4 Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea 5 fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis. primus 5 enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.

10 ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate erudi- 6 tionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit. ego autem exspectabam, ut in- 7 cusato Asinio et Caelio et Calvo aliud nobis agmen produ-

15 ceret, plurisque vel certe totidem nominaret, ex quibus alium Ciceroni, alium Caesari, singulis deinde singulos oppo- neremus. nunc detrectasse nominatim antiquos oratores 8 contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in publicum et in commune, veritus credo, ne multos offenderet,

20 si paucos excerpsisset. quotus enim quisque scholasticorum 9 non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem nu- meret, sed plane post Gabinianum ? at ego non verebor nominare singulos, quo facilius propositis exemplis appareat, quibus gradibus fracta sit et deminuta eloquentia.'

25 * At parce ' inquit Maternus ' et potius exsolve promissum. 27 neque enim hoc colligi desideramus, disertiores esse anti- quos, quod apud me quidem in confesso est, sed causas exquirimus, quas te solitum tractare dixisti^ paulo ante plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus

I quibusdam Rhen.: si dis placet And. 2 tenere Lips. : temere codd. 6 bilis Wopkens : uis codd. 9 studio E : studiis cett.

devectus CD: detectus Lips. 17 nunc Vx non cett. 22 sed]

etsi Schoell 24 fracta B : freta cett. 25 at parce Michaelis :

apparate, aparte codd. : parce And. : appara te Peterson 28 dixisti [post ante) add. Lips. 29 mitior et eloquentiae Schele : mitiore

eloquentia et codd. minus Nissen : miratus codd.

CORNELII TACITI

iratus, antequam te Aper offenderet maiores tuos laces-

sendo.' a ' Non sum ' inquit ' offensus Apri mei disputatione, nec

vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat,

cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium 5

animi citra damnum adfectus proferre.' 3 'Perge' inquit Maternus 'et cum de antiquis loquaris,

utere antiqua libertate, a qua vel magis degeneravimus quam

ab eloquentia.' 28 Et Messalla ' non reconditas, Materne, causas requiris, nec 10

aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam

si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes

2 sentimus. quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia 15 praecipientium et oblivione moris antiqui ? quae mala pri- mum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias

3 manant. quamquam vestra vobis notiora sunt : ego de urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, 20 si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos

4 formandosque liberos pauca praedixero. nam pridem suus cuique fiHus, ex casta parente natus, non in cellula emptae nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius prae-

5 cipua laus erat tueri domum et inservire liberis. eligebatur 25 autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatis- que moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur ; coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque

C facere quod inhonestum factu videretur. ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum 30

3 Apri mei Schurzfleisch : a prima codd. : Aprina Lips. nec Put. : nam et, nam nec codd. : nec nunc Peterson 8 a qua B^ : qua

cett. 10 et] qui AB^ cui Halm 17 in BEH : om. cett. 21

de ^ : a cett. 23 cella (cellula) D : cellam cett. : cella Put. 24 in gremio And. 25 aut eligebatur Meiser

DIALOGUS DE ORATORIBUS

sanctitate quadam ac verecundia temperabat. sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti [matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. quae disciplina ac severitas eo pertine- 7 5 bat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad elo- quentiae studium incHnasset, id solum ageret, id universum hauriret.

fAt nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, 29 cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus. horum fabulis et erroribus [et] virides [teneri] statim et rudes animi imbuuntur ; nec quisquam in tota domo pensi

15 habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae 2 parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus. iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in 3

20 utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et gladiatorum equorumque studia : quibus occupatus et ob- sessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit ? quotum quemque invenies qui domi quicquam aliud loqua- tur ? quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si

25 quando auditoria intravimus ? ne praeceptores quidem ullas 4 crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; coUigunt enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii ex- perimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adula- tionis. 1

30 Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis 30

3 msLtremdeL Sanppe 5 et nullis Rhen. : et in nullis codd. 13 uiles C: uires OD : et virides del. B^H, Put. : teneri del. Kraui: [et] vir. stat. et ten. [rudes] Gud. 16 non probitati Vahlen : impro-

bi tati, nec probitati co</flf. 17 dicacitati ^B'' : bibacitati c^//. 18

et . . . contemptus secl. Gud. 25 ne £ : nec cett.

CORNELII TACITI

parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel homi-

2 num vel temporum satis operae insumitur. sed expetuntur quos rhetoras vocant ; quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores 5 nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam ne- cesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercita-

3 tipnes ipsorum etiam continentur libris. notus est vobis lo utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius ex- trema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quan- dam educationem refert : se apud Q. Mucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum 15 Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse ; neque iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium

4 artium varietatem complecteretur. itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, 20 non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam

ei defuisse. ille dialecticae subtiHtatem, ille moralis partis

5 utiHtatem, ille rerum motus causasque cognoverat. ita est enim, optimi viri, ita : ex multa eruditione et plurimis artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa 25 admirabilis eloquentia ; neque oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed

is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium possit. 30

31 Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum

2 notitia &E^ 6 statim dicturus /. F. Gronovius : de curiis

statim codd. 9 exercitationes B^EV-. exercitationis cett. 10

vobis Rhen. : nobis codd. 14 refert B^ : referre cett. 26 ora-

tionis Goeleer : oratoria /. MUller

DIALOGUS DE ORATORIBUS

intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declama- rent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de 5 honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur ; haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia. nam in iudiciis 2 fere de aequitate, in dehberationibus de utilitate^ in lauda- tionibus de honestate disserimus, ita tamen ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur : de quibus copiose et varie

10 et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et intel- lectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis nume- rantur. ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram 3 iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius

15 ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur. in his artibus exercitationi- 4 busque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuius-

20 que natura postulabit, adhibebit manum et temperabit ora- tionem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito. sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim 5 argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur : apud hos dedisse operam dialecticae proficiet. alios fusa

25 et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis delectat : ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. dabunt 6 Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iu- cunditatemj ne Epicuri quidem et Metrodori honestas

30 quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit,

3 iis Ptd. : in iis codd, 4 et Z) : ac cett. 7 de utilitate in

laudationibus add. Ursimts 8 sed ita vel ita tamen Acidalius

9 ipsa ow. AB 11 intellectum habet Schopen 14 ii"» D :

irae ceit.'. ira et F. Jacob 17 uersatus f^K: uersatur cett.

19 cuiusque causae And. 23 fidei Put. : fidem codd.

TAC. DE ORAT. 8

CORNELII TACITI

7 uti alienum erit oratori. neque enim sapientem informamus neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis haurire, omnes libare debet. ideoque et iuris civilis scien- tiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica

8 musica geometria imbuebantur. incidunt enim causae, 5 plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia de- sideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia requiritur.

32 Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex quiddam et uniforme doceamur. primum enim aliter utimur 10 propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa multarum artium scientia etiam aliud agentis nos omat, a atque ubi minime credas, eminet et excellit. idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit 15 ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse um- quam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus 20

3 exierit. quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur ; ut ignorent leges, non teneant senatus consulta, ius huius civitatis ultro deri- deant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium 35

4 penitus reformident. in paucissimos sensus et angustas sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine appa-

a comitem Vahlen : citem A : civitatem ceii. 3 haurire Lips. :

audire codd. libare Bekker : iiberaliter codd. 4 grammatice

musice et geometrie {vel -ice) codd. : em. Rhen. 5 incidunt . . .

requiritur sccl. And. 7 pleraeque Rhen. : plerumque codd. 10

enim Rhen. : autem codd. 22 huius Halm : uis, ius codd. 24

huius add. Peterson : suae Gud.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

ratu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. ergo hanc primam et 5 praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia antiquorum oratorum recesserimus. si testes desiderantur, 5 quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum est ? et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quid- 6 quid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum offidnis, sed Academiae spatiis consecutum. sunt aliae causae, magnae 7

10 et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tam- quam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.'

15 Et Maternus * mihi quidem ' inquit ' susceptum a te munus 33 adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris. nam 2 quibus artibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti diffe- rentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima

20 et fecundissima eorum studia demonstrasti : cetera exspecto, ut quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos nesciamus, ita hoc quoque cognoscam, quibus exercitationi- bus iuvenes iam et forum ingressuri confirmare et alere in- genia sua soliti sint. neque enim solum arte et scientia, sed 3

25 longe magis facultate et usu eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'

Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, 4 Messalla quasi rursus incipiens : ' quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus

30 artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, perse-

2 ego AB 8 non ex . . . sed ex Gud. officinis add. Haasc

10 a uobis E^ 12 quos Pithoetis : quod codd. 18 SiYiihns add.

Schopen 21 scierint Schurzfleisch : scirent codd. 23 ingressi

CD 24 solum Dronke : dum codd, 25 usu add. Tyrwhitt : et

del. Put. 26 hi //, Rhen. : ii cett. 29 uideor B^ : uidetur cett.

8*

CORNELII TACITI

5 quar nunc exercitationes eorum. quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat. per quae colli- gitur eandem esse rationem et percipiendi quae proferas 5

6 et proferendi quae perceperis. sed si cui obscuriora haec videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe concedet, instructum et plenum his artibus animum longe paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae esse oratorum videntur. 10

34 Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et elo- quentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, re- fertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat.

2 hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus in- 15 teresse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque

3 sic dixerim, pugnare in proelio disceret. magnus ex hoc usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa dis- 20 crimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi

4 denique advocati aspernentur. igitur vera statim et incor- rupta eloquentia imbuebantur ; et quamquam unum seque- rentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et 25 causis et iudiciis cognoscebant ; habebantque ipsius popuU diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehende-

5 rent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret. ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et 30

2 tot tam reconditas tam varias Mtiretus : aut reconditas tam (aut B^) uarias codd. : tam var. ac recond. Gud. 9 paratiorem

Lips. : parate, paratum, &c. codd. 10 esse oratorum Rud. Agricola : et ornaturum f-orum) codd. 1 7 exciperet . . . interesset Bekker :

excipere . . . interesse codd. 18 magnus B- : magnos cett.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene nec male dicta dissimularentur. scitis enim magnam illam et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis sub- 5 selliis parari quam suis ; inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari. atque hercule sub eius modi prae- 6 ceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non

lo novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contio- num, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susce- perat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat. nono decimo aetatis anno L. Crassus 7 C. Carbonem, unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et

15 vicesimo Asinius PoUio C. Catonem, non multum aetate antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, quas hodieque cum admiratione legimus.

At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas isto- 35 rum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis

20 tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus clau- dere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. sed 2 ut dicere institueram, deducuntur in scholas, in quibus non facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus

25 studiorum plus mali ingeniis adferant. nam in loco nihil 3 reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret; in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuH inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur ; ipsae vero exercitationes magna ex parte con-

I rudibus P. Faher : sudibus codd. nec Schele, Haase : sed codd. : sic Michaelis 3 nec male hic add. Pithoeus, post ut Agricola 5

in suis And. 13 nono decimo] uno et vicesimo Nipperdey 14

unoetvicesimo] tertio et vicesimo P/V/f^«a 17 que] quoque ^B

18 scholas istorum Haupt : seni (sein, scenam, &c.) scholasticorum codd. 21 a Michaelis'. M. codd. 23 in add. Schurzfleisch

25 adferat Gud. 26 est vel sciHcet Acidalius : sed codd.

CORNELII TACITI

4 trariae. nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras tractantur, suasoriae et controversiae. ex his suasoriae quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus ad- signantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter com- 5 positae ! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate

5 declamatio quoque adhibeatur. ~sic fit ut tyrannicidarum praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur : 10 cum ad veros iudices ventum . . .

36 ... rem cogitant. nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat. magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit. eadem ratio in nostra

2 quoque civitate antiquorum eloquentiam provexit. nam etsi 15 horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi vide- bantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo per- 20

3 suaderi poterat. hinc leges assiduae et populare nomen, hinc contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus inimicitiae, hinc procerum factiones et assidua senatus ad-

4 versus plebem certamina. quae singula etsi distrahebant rem 25 publicam, exercebant tamen illorum temporum eloquentiam

et magnis cumulare praemiis videbantur, quia quanto quisque plus dicendo poterat, tanto facilius honores adsequebatur, tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, 30

3 quidem etsi CA : quid (quod) etsi cett. : etsi del EP 9 quid-

quid aliud And. 10 persequantur Put. : prosequuntur (perse-)

codd. 1 1 hic desunt sex pagelle A marg. : lacunnm notant cett.

12 cogitant AB : cogitare cett. : cogitaret Halm vel abiectum

AB 17 nefas And. ao persuadere Heumann

DIALOGUS DE ORATORIBUS

plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. hi clientelis 5 etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in pro- vincias magistratus reverebantur, hos reversi colebant, hos et praeturae et consulatus vocare ultro videbantur, hi ne

5 privati quidem sine potestate erant, cum et populum et senatum consiHo et auctoritate regerent. quin immo sibi 6 ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum. nec 7 mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur, cum

10 parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invi- diam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent, cum testimonia quoque in publicis iudiciis non absentes nec per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogeren-

15 tur. ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam neces- 8 sitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme habebatur.

Ergo non minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne 37

20 cHentulorum loco potius quam patronorum numerarentur, ne traditae a maioribus necessitudines ad aUos transirent, ne tamquam inertes et non suffecturi honoribus aut non impe- trarent aut impetratos male tuerentur. nescio an venerint 2 in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibHo-

25 thecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contra- huntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum Hbris et tribus Epistularum composita et edita sunt. ex his inteUegi potest 3 Cn. Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse ; Lentulos et Metel-

30 los et LucuUos et Curiones et ceteram procerum manum multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quem-

I parabat E^ : probabat ceU. 7 ipsi om. B 10 quis Lips. :

qui codd. 13 iudiciis add. Agricola 16 quomodo . . . sic

Acidalius : commoda . . . sed codd. 22 honores Schopen 24

antiquariorum (-oriorum C) CV: antiquorum cett.

CORNELII TACITI

quam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua elo-

4 quentia consecutum. his accedebat splendor reorum et magnitudo causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae praestant. nam multum interest, utrumne de furto aut for- mula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitio- 5

5 rum, expilatis sociis et civibus trucidatis. quae mala sicut non accidere melius est isque optimus civitatis status habendus est, in quo nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem eloquentiae materiam subministrabant. crescit enim cum amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et in- lo lustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem

6 invenit. non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas adversus tutores suos composuit, nec Ciceronem magnum oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias faciunt : Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam cir- 15 cumdederunt, non quia tanti fuerit rei pubHcae malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus scia- musque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis

7 temporibus existit. quis ignorat utilius ac melius esse frui 20 pace quam bello vexari? pluris tamen bonos proeliatores

8 bella quam pax ferunt. simiHs eloquentiae condicio. nam quo saepius steterit tamquam in acie quoque pluris et in- tulerit ictus et exceperit quoque maiores adversarios acrio- resque pugnas sibi ipsa desumpserit, tanto altior et excelsior 25 et ilHs nobiHtata discriminibus in ore hominum agit, quorum ea natura est, ut secura tveHnt.

38 Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudicio-

a accedat CZ)A 6 de expilatis CDa : aut expilatis Gud.

civibus Pnt : comitibus codd. 8 est om. CaEV 16 fuerit

Madvig: fmt codd. 20 existit Lips. : exstitit codd. 24 maiores adversarios acrioresque pugnas sibi Boettichcr: maior aduersarius eo (ei, et) acrior qui pugnas sibi codd. 25 ipsa Otelli : ipsas '^ipse B)

codd. 26 nobilitata Laiinius: discriminibus Lips.: nobilitatus

criminibus codd. 27 nolint Rhert. : periculosa extollant {vel

mirentur) add, John : lacnnam notant alii

DIALOGUS DE ORATORIBUS

rum. quae etsi nunc aptior est [ita erit', eloquentiam tamen illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas horas perorare cogebatur et liberae comperendinationes erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et numerus 5 neque dierum neque patronorum finiebatur. primus haec 2 tertio consulatu Cn. Pompeius adstrinxit imposuitque veluti frenos eloquentiae, ita tamen ut omnia in foro, omnia legi- bus, omnia apud praetores gererentur : apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argu-

10 mentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus

15 Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, post- quam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis discipHna ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.

20 Parvum et ridiculum fortasse videbitur quod dicturus 39 sum, dicam tamen, vel ideo ut rideatur. quantum humili- tatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus ad- stricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur? quantum virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in

25 quibus iam fere plurimae causae explicantur? nam quo 2 modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia. ipsam quin immo curam 3 et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia

I ita erit secl. Dronke : extiterit Walther : extitit, existit alit elo- quentiam Agricola : eloquentia codd. 3 horas om. A^BD : perorare horas Halm 4 in add. Gud. : dicendi //, Put. 15 Urbiniae Lips. : urbine, uruie, &c. codd. 18 maxime Haase : maxima (-mi) codd.

19 alia omnia E : omnia depacaverat AB 20 videbitur Ursinus :

uidetur codd. 21 ridear AB

CORNELII TACITI

saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est. frequenter probationibus et testibus silentium tpatronus indicit. unus inter haec dicenti aut alter

4 adsistit, et res velut in solitudine agitur. oratori autem cla- more plausuque opus est et velut quodam theatro ; qualia 5 cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet

5 populus Romanus sua interesse quid iudicaretur. satis con- lo stat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Be- stiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint. itaque hercule eius modi libri extant, ut ipsi quoque qui egerunt non aliis 15 magis orationibus censeantur.

40 lam vero contiones assiduae et datum ius potentissimum quemque vexandi atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se plurimi disertorum ne a Publio quidem Scipione aut L. Sulla aut Cn. Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes 20 viros, ut est natura invidiae, populi quoque tet histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratori- bus faces admovebant.

2 . . non de otiosa et quieta re loquimur et quae probitate et modestia gaudeat, sed est magna illa et notabilis eloquentia 25 alumna licentiae, quam stulti libertatem vocitant, comes seditionum, effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine severitate, contumax, temeraria, adrogans, quae in bene con-

3 stitutis civitatibus non oritur. quem enim oratorem Lacedae-

1 quando H, Put. : quam quando cett. 3 patronus] praetor

Orelli: inpa.tier\s Haupt : protinus Noite : audiendis silentium patronis Peterson 19 L. add. Ritter 21 et] ut Halm : ut histriones,

plausibus Haase 24 lacunam notant Hejtmann^ And., Gud. 26 vocitant Hess : uocabant codd. a8 severitate Pithoeus : servi-

tute codd.

DIALOGUS DE ORATORIBUS

monium, quem Cretensem accepimus? quarum civitatum severissima disciplina et severissimae leges traduntur. ne Macedonum quidem ac Persarum aut ullius gentis, quae certo imperio contenta fuerit, eloquentiam novimus. Rhodii 5 quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant. nostra quoque civitas, donec erravit, donec se 4 partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis

10 moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indo- mitus ager habet quasdam herbas laetiores. sed nec tanti rei publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, nec bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit.

15 Sic quoque quod superest tantiquis oratoribus forum 41 non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis argumentum est. quis enim nos advocat nisi aut nocens aut 2 miser? quod municipium in clientelam nostram venit, nisi quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat?

20 quam provinciam tuemur nisi spoliatam vexatamque ? atqui melius fuisset non queri quam vindicari. quod si inveniretur 3 aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus. quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis

25 habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac salu- berrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor ob- scuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos. quid enim opus est longis in senatu sen- 4 tentiis, cum optimi cito consentiant ? quid multis apud popu-

2 ne Z) : nec cett. 1 1 modus] metus Orelli sicut indomitus

Aldus: sicuti domitus codd. 15 horum CaEV : antiqui . . . fori

Spengel : antiqui oratoribus horum temporum Baehrens 16

emendatae Lips. : emendare codd. 17 quid enim (quis enim,

quis enim quidem) quod nemo ABD 18 ch"entelam Pithoeus : civi- tatem codd. 24 tamen] inde AB : enim Heumann 26 honor

OrelH: horum codd.

CORNELII TACITI DIAL. DE ORAT.

lum contionibus, cum de re publica non imperiti et multi deliberent, sed sapientissimus et unus? quid voluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur ? quid invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum cle- 5 mentia cognoscentis obviam periclitantibus eat? credite, 5 optimi et in quantum opus est disertissimi viri, si aut vos prioribus saeculis aut illi, quos miramur, his nati essent, ac deus aliquis vitas ac [vestra] tempora repente mutasset, nec vobis summa illa laus et gloria in eloquentia neque illis modus et temperamentum defuisset : nunc, quoniam nemo lo ebdem tempore adsequi potest magnam famam et magnam quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alte- rius utatur.' 42 Finierat Maternus, cum Messalla : * erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies 15 esset exactus.' 'fiet' inquit Maternus *postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis 2 rursus conferemus.' ac simul adsurgens et Aprum com- plexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.' * at ego vos rhetoribus et scholasticis ' inquit. 20 Cum adrisissent, discessimus.

7 illi Halm : isti codd. 8 vestra secl. Halm : vitas vestras ac

tempora Bekker 19 autem Weissenbom : cum codd. : del. Piit.

INDEX NOMINUM

Numeri capita et sediones indicant

Academia 32. 6 ; Academici 30.

3; 31. 6 Accius 20. 5 ; 21. 7 Achaia 30. 3 Aeschines 15. 3; 25. 3 Afer, Domitius 13. 3 ; 15. 3 Africanus, lulius 14. 4 ; 15. 3 Agamemnon 9. 2 Agrippa, Menenius 17. i ; 21. 7 Alexander (Macedo) 16. 5 Ambivius, v. Turpio Antonius (M.) 37. 6 Aper, M. 2. I, 2 ; 5. i, 3 ; 11. i ;

12. 3, 5 ; 14. 2, 4 ; 15. i, 2 ;

16. 3, 4 ; 24. I, 2 ; 25. i ; 26.

4, 6 ; 27. I, 2 ; 28. i ; 33. 4 ;

42. 2 ApoUo 12. 4 Apollodorus 19. 3. Appius, V. Caecus Archias, Licinius 37. 6 Asia 10. 2 ; 30. 3 Asinius, v. PoUio Asitius 21. 2 Athenienses, Attici oratores 25.

3 ; 40. 3 Atia 28. 6 Attius (?) 21. I Aufidius, V. Bassus Augustus, divus 13. i, s ; 17. 2,

3, 7 ; 28. 6 ; 38. 2 Aurelia 28. 6

Bassus, Aufidius 23. 2

Bassus, Saleius 5. 2, 3 ; 9. 2, 3, 5 ;

10.2

Bestia, L. (Calpurnius) 39. 5 Britanni, Britannia 17. 4 Brutus (M.) 17. i ; 18. 5 ; 21. 5, 6;

25. 3, 4, 6 ; 38. 2

Brutus (liber Ciceronis) 30. 3

Caecina, A. 20. i

Caecus, Appius (Claudius) 18. 4 ;

21.7 Caelius (M.) 17. i ; 18. i ; 21. 3,

4 ; 25. 3, 4 ; 26. 7 ; 38. 2. Caesar, C. (lulius) 17. i, 4, 5 ; 21.

5,6; 25.3,4,7; 26.7; 28.6;

34. 7 ; 38. 2 Calvus (C. Licinius) 17. i ; 18. i,

5 ; 21. I, 2 ; 23. 2 ; 25. 3, 4, 6 ;

26. 7 ; 34. 7 ; 38. 2 Canutius 21. i Capua 8. i

Carbo, C. (Papirius) 18. i ; 34. 7

Cassius, V. Severus

CatiUna 37. 6

Cato, C. 34. 7

Cato, M. (censorius 18. 2, 3

Cato (tragoedia) 2. i ; 3. 2, 3 ; 10. 6

Cicero (M. TuUius) 12. 6 ; 15. 3 ; 16. 7 ; 17. I, 2, 3, 5 ; 18. i, 2, 4, 5 ; 21. 6 ; 22. i ; 25. 7 ; 26. 7, 9 ; 30. 3, 4 ; 32. 6 ; 38. 2 ; 40. 4

Claudius (divus) 17. 3

CorneHa 28. 6

Cornelius, C. 39. 5

Corvinus, Messalla (M. Valerius) 12. 6; 17. I, 7; 18. 2; 20. i; 21. 9

INDEX NOMINUM

Crassus, L. 18. 2 ; 26. 2 ; 34. 7 ;

35. I Crassus, M. 37. 3 Cretenses 40. 3 Crispus, Vibius 8. i, 3; 13. 4 Curiatius, v. Maternus Curiones 37. 3

Decius Samnis 21. 6

Deiotarus 21. 6

Demosthenes 12. 5 ; 15. 3 ; 16. 5,

6 ; 25. 3 ; 32. 5 ; 37. 6 Diodotus 30. 3

Dolabella (Cn. Cornelius) 34. 7 Domitius, v. Afer Domitius (Cn.) 35. i Domitius (tragoedia) 3. 4 Drusus (Livius) 21. a

Ephesus 15. 3 Epicurus 31. 6 Eprius, V. Marcellus Euripides 12. 5

Fabius, v. lustus P'urnius 21. i

Gabinianus 26. 9 Gaius (Caesar) 17. 3 Galba (Caesar) 17. 3 Galba, Servius 18. i ; 25. 7 Galli 10. 2

Gallio (L. lunius) 26. i Gracchi28. 6; 40. 4 Gracchus, C. 18. a; 26. i Graeci 15. 3 ; 32. 5 Graecia 10. 5 Graeculi 3. 4; 29. i

Helvidius (Priscus) 5. 6 Hermagoras 19. 3 Hirtius (A.) 17. 2 Hispania 10. 2 Homerus 12. 5 Horatius 20. 5 ; 23. a Hortensius (Hber Ciceronis) 16. 7 Hyperides 12. 5 ; 16. 5 ; 25. 3

lason 9. a

ItaHa 28. a ; 39. 4

lulius, V, Africanus, Secundus

lustus, Fabius 1. i

Lacedaemonii 40. 3 Laelius, C. 25. 7 Latini oratores 17. 1 Lentuli 37. 3 Linus 12. 4 Lucanus 20. 5 Lucilius 23. 2 Lucretius 23. 2 LuculH 37. 3 Lycurgus 25. 3 Lysias 12. 5 ; 25. 3

Macedones 40. 3

Maecenas 26. i

MarceUus, Eprius 5. 6; 8.3; 13. 4

Maternus, Curiatius 2. i ; 3. i, 2,

3 ; 4. I ; 5. 3, 6 ; 9. i, 2, 3 ; 10.

5 ; 11. I ; 14. I, 2 ; 15. 2 ; 16.

3; 23. 6; 24. i; 25. i ; 27. i,

3 ; 28. I ; 33. i ; 42. i Medea (Materni) 3. 4 ; (Ovidii)

12. 6 Menenius, v. Agrippa MessaUa, v. Corvinus MessaUa, Vipstanus 14. i ; 15. i ;

16. 2 ; 23. 6 ; 24. 2 ; 25. i ; 28.

i; 33. 4; 42. 1,2 MeteUi, 37. 3 Metrodorus 31. 6 Milo, T. (Annius) 37. 6; 39. 5 Mucianus (M. Licinius) 37. a Mucius, Q. (Scaevola) 30. 3 Mytilenae 15. 3

Nero (Caesar) 11. a; 17. 3 Nestor 16. 5 Nicetes, Sacerdos 15. 3 Nicostratus 10. 5 Nonianus, ServUius 23. a

Orpheus 12. 4 Otho (Caesar) 17. 3 Ovidius 12. 6

Pacuvius20. 5; 21. 7 Pansa (C. Vibius) 17. a Pedius, Q. 17. 2 Peripatetici 31. 5 Persae 40. 3 PhiHppus (Macedo) 16. 5

INDEX NOMINUM

r"t

Philo 30. 3

Plato31. 6; 32. 5

PoUio, Asinius 12. 6; 15. 3 ; 17.

I, 7; 21.7; 25.3,4,6; 26. 7;

34. 7 ; 38. 2 Pompeius, Cn. (Magnus) 37. 3;

38. 2; 40. I Pomponius, v. Secundus

Quintius, P. 37. 6

Rhodii oratores 40. 3

Romana nomina (tragoediarum)

3.4 Roscius (Q.) 20. 3

Sacerdos, v. Nicetes

Saleius, v. Bassus

Samnis, v. Decius

Scaurus, M. 39. 5

Scipio, P. (Africanus maior) 40. i

Secundus, lulius 2. i, 2 ; 3. 2 ; 5.

i; 9. 3; 14.2,4; 15. 2; 16. i;

23. 6 ; 28. i ; 33. 4 Secundus, Pomponius, 13. 3 Servilius, v. Nonianus Severus, Cassius 19. i ; 26. 4 Sisenna (L. Cornelius) 23. 3 Sophocles 12. 5

Stoici 30. 3 ; 31. 7

Tacitus de se ipso loquitur 1. 1-3 ;

2. I ; 3. I ; 42. 2 Thyestes (Materni) 3. 3, 4; (Varii)

12. 6 Tiberius (Caesar) 17. 3 Tiro 17. 2 Toranius 21. i Tullius, M. 20. i Turpio, Ambivius 20. 3

Ulixes 16. 5 Urbinia 38. 2

Varius 12. 6

Varro (M. Terentius) 23. 2

Vatinius 11. 2

Vatinius, P. 21. i; 34. 7; 39. 5

Vercellae 8. i

Vergilius 12. 6; 13. i, 2, 4; 20.

5; 23.2 Verres 20. i ; 23. i ; 37. 6 Vespasianus 8. 3 ; 9. 5 ; 17. 3 Vibius, V. Crispus Vipstanus, v. Messalla Vitellius (Caesar) 17. 3

Xenophon 31. 6

OXONII

Excudebat Horatius Hart Typographus academicus

OXFORD CLASSICAL TEXTS

The prices given of copies on ordinary paper are for copies bound

in limp cloth ; uncut copies may be had in paper covers at 6d. less

per volume (Is. less for those priced from 6s. in cloth).

AU volumes are also on sale interleaved with writing-paper and bound in stout cloth ; prices in square brackets.

March, 1911

OXFORD : AT THE CLARENDON PRESS

LONDON: HENRY FROWDE

OXFORD UNIVERSITY PRESS. AMEN CORNER. E.C.

Greek

AeSChyluS. A. Sidgwick. Ss. ed. [7s. ed.L (India paper, 4s. 6d.)

AntoninuS. J. H. Leopold. Ss. [5s. ed.]. (Indla paper, 4s.)

ApoUoniuS RhodiuS. R. C. Seaton. Ss. [5s. ed.]. (Indiapaper. 4s.)

AristophaneS. F. W. Hall, W. M. Geldart. (India paper, 8s. 6d.) I. Ach., Eq., Nub., Vesp., Pax, Aves. 3s. 6d. [7s. 6d.] (India paper, 4s. 6d.) n. Lys.. Thesm., Ran., EccL, Plut, fr. 3s. 6d. [7s. 6d.] (Indiapaper^ 4s. 6d.)

Bucolici Graeci, U. von Wilamowitz-Moellendorff. 3s. [7s.] (India paper, 4s.)

Demosthenes. s. h. Butcher.

I. Orationes I-XIX. 4s. 6d. [8s. 6d.] II. i. Orationes XX-XXVI. 3s. 6d. [7s. 6d.] Together on India paper, 12s. 6d.

EuripideS. Gilbert Murray. (India paper, I-III, 12s. 6d. ; I-II, 9s. ; III, 4s. 6d.) I. Cyc, Alc, Med., Heracl., Hip., Andr., Hec 3s. 6d. [7s. 6d.] II. Suppl., Herc, lon, Tro., El., I. T. 3s. 6d. [7s. 6d.] III. Hel., Phoen., Or., Bacch., Iph. Aul., Rh. 3s. 6d. [7s. 6d.]

Hellenica Oxyrhynchia cum Theopompi et Cratippi fragmentis. B. P. Grenfell, A. S. Hunt. 4s. 6d.

Herodotus. K. Hude. (India paper, 12s. 6d.)

Vol. I (Books I-IV). 4s. 6d. [lOs.] Vol. II (Books V-IX). 4s. 6d. [lOs.]

Homer, Ss. per volume. [5s. 6d. per volume.]

Ihad. (Vols. I and II.) D. B. Monro, T.W. Allen. (India paper, 7s.)

OdySSey. (Vols. m andlV.) T.W. Allen. (India paper, 6s.)

Hyperides. f. g. Kenyon. ss. ed. Longinus. a. o. Prickard. 2s. ed.

PlatO. J. BuRNET. Vols. I-III, 6s. each [12s. each] (India paper, 7s. each). Vol. IV. 7s. [14s.] (India paper, 8s. 6d.) Vol. V. 8s. [16s.] (India paper, lOs. 6d.) I. Euth., Apol., Crit, Ph. ; Crat., Tht, Soph., Polit II. Par., Phil., Symp., Phdr. ; Alc I, II, Hipp., Am.

III. Thg., Chrm., Lch., Lys. ; Euthd., Prot., Gorg., Men. ; Hipp. ma.,

mi., lo, Menex.

IV. Cht., Rep., Tim., Critias. AIso, separately, Republic, 6s. [12s.]; on

quarto writing paper, lOs. 6d. : Cht., Tim., Crit., paper covers, 2s. V. Part i. Minos, Leges I-VIII ; Part ii. Leges IX-XII, Epinomis, Epistulae. Definitiones, Spuria. First and fifth tetralogies separately, paper covers, 2s. each. Apology and Meno separately, paper covers, 2s.

Theophrasti Charaeteres. h. Diels. ss. 6d.

ThucydideS. H. Stuart Jones. (India paper, 8s. 6d.)

I. Books 1-4. II. Books 5-8. 3s. 6d. each. [7s. 6d. each.]

Xenophon. E. C. Marchant. Vols. I-III. (India paper, 12s. 6d.) I. Historia Graeca. 3s. [7s.] II. Libri Socratici. 3s. 6d. [7s. 6d.] /11, Anabasis. 3s. [7s.] IV. Cyropaedia. 3s. 6d. [7s. 6d.]

Latin

Asconius, a. c. Clark. ss. ea. [6s.]

Caesar, Commentarii. r. l. a. Du Pontet. (india paper, 73.)

Bellum Gallicum. 2s. 6d. [6s.] Bellum Civile. 3s. [7s.]

CatuUuS. R. Ellis. 2s. 6d. [5s.] (With Tibullus and Propertius, on India paper, 8s. 6d.)

CicerO, Epistulae. L. C. Purser. (India paper, 21s.)

I. Epp. ad Fam. 6s. [12s.] ; II. ad Att., Pars i (1-8), Pars ii (9-16), 4s. 6d. each [8s. 6d. each] ; III. ad Q. F., ad M. Brut., Fragm. 3s. [5s. 6d.]

OrationeS. (Rosc. Am. etc, Mil. etc, Verrinae, India paper,

18s. 6d.) Rosc. Am., I. Pomp., Clu., Cat., Mur.,Cael. A. C. Clark. 3s. [7s.] Pro Milone, Caesarianae, Philippicae. A. C. Clakk. 3s. [7s.] Verrinae. W. Peterson. 4s. [8s.] Quinct., Rosc Com., Caec, Leg. Agr., Rab. perduell., Flacc, Pis.,

Rab. Post. A. C. Clark. 3s. [7s.] Post Red., De Domo, Har. Resp., Sest., Vat., Prov. Cons., Balb.

W. Peterson. [In the press.]

TuU. , Font. , Sull. , Arch. , Planc , Scaur. A. C. Cla rk. [In the press ]

Rhetorica. A. S. Wilkins. (India paper, 7s. 6d.) I. De Oratore. 3s. [?s.] II. Brutus, etc 3s. 6d. [7s. 6d.]

Horace. E. C. Wickham. 3s. [5s. ed.] (India paper, 4s. 6d.)

LucretiuS. C. Bailey. 3s. [5s. 6d.] (India paper, 4s.)

Martial. W. M. Lindsay. 6s. [12s.] (India paper, 7s. 6d.)

NepOS. E. O. Winstedt. 2s. [4s. 6d.]

PersiuS and Juvenal. S. G. Owen. Ss. [5s. ed.] (India paper, 4s.)

PlautuS. W. M. LiNDSAY. (India paper, 16s.)

I. Amph.— Merc II. Miles— fragm. 6s. each [13s. 6d. each.]

Propertius. J. S. Phillimore. 3s. [5s. ed.] (Indiapaper, seeCatullus.}

StatiuS. (India paper, lOs. 6d.)

Silvae. J. S. Phillimore. Ss. ed. [6s.]

' Thebais and Achilleis. h. w. Garrod. es. [i9s.]

TacitUS. (India paper, 15s.)

AnnaleS. C. D. Fisher. 6s. [m.] (India paper, 7s.) Historiae. C. D. Fisher. 4s. [7s. 6d.] (India paper, 5s. 6d.)

Opera Minora. h. Furneaux. 2s. [4s. 6d.]

Terence. R. Y. Tyrrell. 3s. 6d. [7s. ed.] (India paper, 5s.> TibulluS. J. P. PosTGATE. 2s. [4s. 6d.] (India paper, see Catullus.) Vergil. F. A. HiRTZEL. 3s. 6d. [8s. 6d.] (India paper, 4s. 6d.)

Appendix Vergiliana. r. Ellis. 4s.

PA

6706 A2 1899

Tacitus, Gomelius Opera minora

PLEASE DO NOT REMOVE CARDS OR SLIPS FROM THIS POCKET

UNIVERSITY OF TORONTO LIBRARY